previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

34. ex hoc plebei scito senatus consultus Oppiae Cluuiaeque primum bona ac libertatem restituit: si qua alia praemia petere ab senatu uellent, uenire eas Romam. [2] Campanis in familias singulas decreta facta quae non operae pretium est omnia enumerare: [3] aliorum bona publicanda, ipsos liberosque eorum et coniuges uendendas, extra filias quae enupsissent priusquam in populi Romani potestatem uenirent: [4] alios in uincula condendos ac de iis posterius consulendum: aliorum Campanorum summam etiam census distinxerunt publicanda necne bona essent: [5] pecua captiua praeter equos et mancipia praeter puberes uirilis sexus et omnia quae solo non continerentur restituenda censuerunt dominis. [6] Campanos omnes Atellanos Calatinos Sabatinos, extra quam qui eorum aut ipsi aut parentes eorum apud hostes essent, [7] liberos esse iusserunt, ita ut nemo eorum ciuis Romanus aut Latini nominis esset, neue quis eorum qui Capuae fuisset dum portae clausae essent in urbe agroue Campano intra certam diem maneret; [8] locus ubi habitarent trans Tiberim qui non contingeret Tiberim daretur: qui nec Capuae nec in urbe Campana quae a populo Romano defecisset per bellum fuissent, [9] [p. 26063]eos cis Lirim amnem Romam uersus, qui ad Romanos transissent priusquam Capuam Hannibal ueniret, cis Uolturnum emouendos censuerunt, ne quis eorum propius mare quindecim milibus passuum agrum aedificiumue haberet. [10] qui eorum trans Tiberim emoti essent, ne ipsi posteriue eorum uspiam pararent haberentue nisi in Ueiente Sutrino Nepesinoue agro, dum ne cui maior quam quinquaginta iugerum agri modus esset. [11] senatorum omnium quique magistratus Capuae Atellae Calatiae gessissent bona uenire Capuae iusserunt: libera corpora quae uenum dari placuerat Romam mitti ac Romae uenire. [12] signa statuas aeneas quae capta de hostibus dicerentur, quae eorum sacra ac profana essent ad pontificum collegium reiecerunt. [13] ob haec decreta maestiores aliquanto quam Romam uenerant Campanos dimiserunt; nec iam Q. Fului saeuitiam in sese, sed iniquitatem deum atque exsecrabilem fortunam suam incusabant.

load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
hide References (21 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.28
  • Cross-references to this page (17):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Liris
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Nepessnus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Oppia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sicilia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sutrinus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tiberis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Atella
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vestia Oppia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Campani
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cluvia
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SENATUSCONSULTUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ATELLA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CALA´TIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CA´PUA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SABATUS
    • Smith's Bio, Clu'via, Fau'cula
    • Smith's Bio, O'ppia
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: