previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

39. per idem tempus cum in arce Tarentina uix inopia tolerabilis esset, spem omnem praesidium quod ibi erat Romanum praefectusque praesidii atque arcis M. Liuius in commeatibus ab Sicilia missis habebant, [2] qui ut tuto praeterueherentur oram Italiae, classis uiginti ferme nauium Regii stabat. praeerat classi commeatibusque D. Quinctius, [3] [p. 26070]obscuro genere ortus, ceterum multis fortibus factis militari gloria inlustris. primo quinque naues, quarum maximae duae triremes, a Marcello ei traditae erant [habuit]: [4] postea rem impigre saepe gerenti tres additae quinqueremes: [5] postremo ipse a sociis Reginisque et a Uelia et a Paesto debitas ex foedere exigendo classem uiginti nauium, sicut ante dictum est, efficit. [6] huic ab Regio profectae classi Democrates cum pari nauium Tarentinarum numero quindecim milia ferme ab urbe ad Sapriportem obuius fuit. [7] uelis tum forte improuidus futuri certaminis Romanus ueniebat; sed circa Crotonem Sybarimque suppleuerat remigio naues, instructamque et armatam egregie pro magnitudine nauium classem habebat; [8] et tum forte sub idem tempus et uenti uis omnis cecidit et hostes in conspectu fuere ut ad componenda armamenta expediendumque remigem ac militem ad imminens certamen satis temporis esset. [9] raro alias tantis animis iustae concurrerunt classes, quippe cum in maioris discrimen rei quam ipsae erant pugnarent, [10] Tarentini ut reciperata urbe ab Romanis post centesimum prope annum, arcem etiam liberarent, spe commeatus quoque hostibus si nauali proelio possessionem maris ademissent interclusuros, [11] Romani ut retenta possessione arcis ostenderent non ui ac uirtute, sed proditione ac furto Tarentum amissum. [12] [p. 26071] itaque ex utraque parte signo dato cum rostris concurrissent neque retro nauem inhiberent nec dirimi ab se hostem paterentur quam quis indeptus nauem erat ferrea iniecta manu, ita conserebant ex propinquo pugnam ut non missilibus tantum, sed gladiis etiam prope conlato pede gereretur res. [13] prorae inter se iunctae haerebant, puppes alieno remigio circumagebantur; ita in arto stipatae erant naues ut uix ullum telum in mari uanum intercideret; frontibus uelut pedestris acies urgebant peruiaeque naues pugnantibus erant. [14] insignis tamen inter ceteras pugna fuit duarum quae primae agminum concurrerant inter se. [15] in Romana naue ipse Quinctius erat, in Tarentina Nico cui Perconi fuit cognomen, non publico modo sed priuato etiam odio inuisus atque infestus Romanis quod eius factionis erat quae Tarentum Hannibali prodiderat. [16] hic Quinctium simul pugnantem hortantemque suos, incautum hasta transfigit. ille ut praeceps cum armis procidit ante proram, [17] uictor Tarentinus in turbatam duce amisso nauem impigre transgressus cum summouisset hostes et prora iam Tarentinorum esset, puppim male conglobati tuerentur Romani, repente et alia a puppe triremis hostium apparuit; [18] ita in medio circumuenta Romana nauis capitur. hinc ceteris terror iniectus uti praetoriam nauem captam uidere, fugientesque passim aliae in alto mersae, aliae in terram remis abreptae mox praedae fuere Thurinis Metapontinisque. [19] [p. 26072]ex onerariis quae cum commeatu sequebantur, perpaucae in potestatem hostium uenere; aliae ad incertos uentos hinc atque illinc obliqua transferentes uela, in altum euectae sunt. nequaquam pari fortuna per eos dies Tarenti res gesta. [20] nam ad quattuor milia hominum frumentatum egressa cum in agris passim uagarentur, [21] Liuius qui arci praesidioque Romano praeerat, intentus in omnes occasiones gerendae rei, C. Persium impigrum uirum cum duobus milibus et [22] <quingentis> armatorum ex arce emisit, qui uage effusos per agros palatosque adortus cum diu passim cecidisset, paucos ex multis, trepida fuga incidentes semiapertis portarum foribus, in urbem compulit ne<que multum afuit quin> urbs eodem impetu caperetur. [23] ita aequatae res ad Tarentum, Romanis uictoribus <terra>, Carthaginiensibus mari. frumenti spes, quae in oculis fuerat, utrosque frustrata pariter.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
hide References (30 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: