This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
45.
inter haec repleverat iam Poenus armatis muros, et vis magna ex
ingenti copia congesta telorum suppeditabat.
[2]
sed neque viri nec tela nec quicquam aliud aeque quam
moenia ipsa sese defendebant. rarae enim scalae altitudini aequari poterant, et quo quaeque altiores, eo
infirmiores erant.
[3]
itaque cum summus quisque evadere
non posset, subirent tamen alii, onere ipso frangebantur. quidam stantibus scalis, cum altitudo caliginem
oculis offudisset, ad terram delati sunt.
[4]
et cum passim
homines scalaeque ruerent, et ipso successu audacia
[p. 347]
atque alacritas hostium cresceret, signum receptui
datum est;
[5]
quod spem non praesentis modo ab tanto
certamine ac labore quietis obsessis, sed etiam in
posterum dedit, scalis et corona capi urbem non posse,
opera et difficilia esse et tempus datura ad ferendam
opem imperatoribus suis.
[6]
Vix prior tumultus conticuerat cum Scipio ab
defessis iam vulneratisque recentis integrosque alios
accipere scalas iubet et vi maiore adgredi urbem.
[7]
ipse,
ut ei nuntiatum est aestum decedere, quod per piscatores Tarraconenses nunc levibus cumbis, nunc, ubi
eae slueren;, uadis peruagatos stagnum conpertum
habebat, facilem pedibus ad murum transitum dari, eo
secum armatos quingentos duxit.
[8]
medium ferme diei
erat, et ad id, quod sua sponte cedente in mare aestu
trahebatur aqua, acer etiam septentrio ortus inclinatum stagnum eodem quo aestus ferebat et adeo nudaverat vada, ut alibi umbilico tenus aqua esset, alibi
genua vix superaret.
[9]
hoc cura ac ratione compertum
in prodigium ac deos vertens Scipio, qui ad transitum
Romanis mare verterent et stagna auferrent viasque
ante numquam initas humano vestigio aperirent, Neptunum iubebat ducem itineris sequi ac medio stagno
evadere ad moenia.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

