This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
7.
ceterum Hannibal ut nec hostis elici amplius
ad pugnam vidit neque per castra eorum perrumpi ad
Capuam posse,
[2]
ne suos quoque commeatus intercluderent novi consules, abscedere inrito incepto et movere
a Capua statuit castra.
[3]
multa secum, quonam inde
ire pergeret, volventi subiit animum impetus caput
ipsum belli Romam petendi, cuius rei semper cupitae
praetermissam occasionem post Cannensem pugnam et
alii vulgo fremebant et ipse non dissimulabat:
[4]
necopinato pavore ac tumultu non esse desperandum aliquam
partem urbis occupari posse;
[5]
et, si Roma in discrimine esset, Capuam extemplo omissuros aut ambo
imperatores Romanos aut alterum ex iis, et, si divisissent copias, utrumque infirmiorem factum aut sibi
aut Campanis bene gerendae rei fortunam daturos esse.
[6]
una ea cura angebat ne, ubi abscessisset, extemplo
dederentur Campani. Numidam promptum ad omnia
audenda agendaque donis perlicit, ut litteris acceptis
[p. 300]
specie transfugae castra Romana ingressus altera parte
clam Capuam pervadat.
[7]
litterae autem erant adhortatione plenae: profectionem suam, quae salutaris illis
foret, abstracturam ad defendendam Romam ab oppugnanda Capua duces atque exercitus Romanos.
desponderent animos;
[8]
tolerando paucos dies totam soluturos obsidionem.
[9]
inde navis in flumine Vulturno
conprehensas subigi ad id, quod iam ante praesidii causa
fecerat, castellum iussit.
[10]
quarum ubi tantam copiam
esse, ut una nocte traici posset exercitus, allatum est,
cibariis decem dierum praeparatis deductas nocte ad
fluvium legiones ante lucem traiecit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.