previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

9. Hannibal quo die Uolturnum est transgressus, haud procul a flumine castra posuit: [2] postero die praeter Cales in agrum Sidicinum peruenit. ibi diem unum populando moratus per Suessanum Allifanumque et Casinatem agrum uia Latina ducit. sub Casino biduo statiua habita et passim populationes factae. [3] inde praeter Interamnam Aquinumque in Fregellanum agrum ad Lirim fluuium uentum, ubi intercisum pontem a Fregellanis morandi itineris causa inuenit. [4] et Fuluium Uolturnus tenuerat amnis, nauibus ab Hannibale incensis, rates ad traiciendum exercitum in magna inopia materiae aegre comparantem. [5] traiecto ratibus exercitu, reliquum Fuluio expeditum iter, non per urbes modo sed circa uiam expositis benigne commeatibus, erat; alacresque milites alius alium ut adderet gradum memor ad defendendam iri patriam hortabantur. [6] Romam Fregellanus nuntius diem noctemque itinere continuato ingentem attulit terrorem. tumultuosius quam allatam erat <uolgatum periculum dis>- cursu hominum adfingentium uana auditis totam urbem concitat. [7] ploratus mulierum non ex priuatis solum domibus exaudiebatur, sed undique matronae in publicum effusae circa deum delubra discurrunt crinibus passis aras uerrentes, [8] [p. 26016] nixae genibus, supinas manus ad caelum ac deos tendentes orantesque ut urbem Romanam e manibus hostium eriperent matresque Romanas et liberos paruos inuiolatos seruarent. [9] senatus magistratibus in foro praesto est si quid consulere uelint. alii accipiunt imperia disceduntque ad suas quisque officiorum partes: alii offerunt se si quo usus operae sit. praesidia in arce, in Capitolio, in muris, circa urbem, in monte etiam Albano atque arce Aefulana ponuntur. [10] inter hunc tumultum Q. Fuluium proconsulem profectum cum exercitu Capua adfertur; cui ne minueretur imperium si in urbem uenisset, decernit senatus ut Q. Fuluio par cum consulibus imperium esset. [11] Hannibal, infestius perpopulato agro Fregellano propter intercisos pontes, per Frusinatem Ferentinatemque et Anagninum agrum in Labicanum uenit, [12] inde Algido Tusculum petiit, nec receptus moenibus infra Tusculum dextrorsus Gabios descendit. inde in Pupiniam exercitu demisso octo milia passuum ab Roma posuit castra. [13] quo propius hostis accedebat, eo maior caedes fiebat fugientium praecedentibus Numidis, pluresque omnium generum atque aetatium capiebantur.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
hide References (50 total)
  • Commentary references to this page (3):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.28
  • Cross-references to this page (37):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Labicanus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Liris
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Mulieres
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pons
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Proconsulis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pupinia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Roma
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sidicinus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tusculum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aesulana
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Algidum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Allifanus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Anagninus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aquinas
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cales
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Casinas
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Casinum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Fregellanus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Frusinas
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Q. Fulvius Flaccus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Gabii
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), AE´SULA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ALBA´NUS MONS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ALLI´FAE
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ANA´GNIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), AQUI´NUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CASI´NUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), FERENTI´NUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), FRUSINO
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), GA´BII
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), INTERAMNA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LABI´CUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LATIUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SIDICI´NI
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), TU´SCULUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), VIA LATINA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), VULTURNUS
  • Cross-references in general dictionaries to this page (10):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: