This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
11.
prodigia quoque, priusquam ab urbe consules proficiscerentur, procurari placuit.
[2]
in Albano monte tacta
[p. 370]
de caelo erant signum Iovis arborque templo propinqua et ostium lacus, et Capuae murus Fortunaeque
aedis, et Sinuessae murus portaque: haec de caelo
tacta.
[3]
cruentam etiam fluxisse aquam Albanam quidam
auctores erant; et Romae intus in cella aedis Fortis
Fortunae de capite signum, quod in corona erat,
manum sponte sua prolapsum;
[4]
et Priverni satis constabat bovem locutum, volturiumque frequenti foro in
tabernam devolasse, et Sinuessae natum ambiguo inter
marem ac feminam sexu infantem, quos androgynos
volgus,
[5]
ut pleraque, faciliore ad duplicanda verba
Graeco sermone, appellat, et lacte pluvisse, et cum
elephanti capite puerum natum.
[6]
ea prodigia hostiis
maioribus procurata, et supplicatio circa omnia pulvinaria et obsecratio in unum diem indicta; et decretum, ut C. Hostilius praetor ludos Apollini, sicut
iis annis voti factique erant, voveret faceretque.
per eos dies
[7]
et censoribus creandis Q. Fulvius
consul comitia habuit. creati censores, ambo qui nondum consules fuerant, M. Cornelius Cethegus, P. Sempronius Tuditanus.
[8]
ii censores ut agrum Campanum
fruendum locarent, ex auctoritate patrum latum
plebem est, plebesque scivit.
[9]
senatus lectionem contentio inter censores de principe legendo tenuit. Semproni lectio erat; ceterum Cornelius morem traditum
a patribus sequendum aiebat,
[10]
ut qui primus censor
ex iis, qui viverent, fuisset, eum principem legerent:
is T. Manlius Torquatus erat;
[11]
Sempronius, cui di sortem legendi dedissent, ei ius liberum eosdem dedisse deos; se id suo arbitrio facturum lecturumque
Q. Fabium Maximum, quem tum principem Romanae
civitatis esse vel Hannibale iudice victurus esset.
[12]
cum
diu certatum verbis esset, concedente conlega lectus
a Sempronio princeps in senatu Q. Fabius Maximus
consul. inde alius lectus senatus octo praeteritis, inter
quos M. Caecilius Metellus erat, infamis auctor deserendae Italiae post Cannensem cladem.
[13]
in equestribus
[p. 371]
quoque notis eadem servata causa; sed erant perpauci,
quos ea infamia attingeret.
[14]
illis omnibus—et multi
erant—adempti equi, qui Cannensium legionum equites
in Sicilia erant. addiderunt acerbitati etiam tempus,
ne praeterita stipendia procederent iis, quae equo publico meruerant, sed dena stipendia equis privatis facerent.
[15]
magnum praeterea numerum eorum conquisiverunt, qui equo merere deberent; atque ex iis, qui
principio eius belli septemdecim annos nati fuerant
neque militaverant, omnes aerarios fecerunt.
[16]
locaverunt
inde reficienda, quae circa forum incendio consumpta
erant, septem tabernas, macellum, atrium regium.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

