This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
22.
Undecimo anno Punici belli consulatum
inierunt M. Marcellus quintum—ut numeretur consulatus, quem vitio creatus non gessit—et T. Quinctius Crispinus.
[2]
utrisque consulibus Italia decreta provincia est et duo consulum prioris anni exercitus —
tertius Venusiae tum erat, cui Marcellus praefuerat—,
ita, ut ex tribus eligerent duo, quos vellent, tertius
[p. 386]
ei traderetur, cui Tarentum et Sallentini provincia
evenisset.
[3]
ceterae provinciae ita divisae: praetoribus
P. Licinio Varo urbana, P. Licinio Crasso pontifici
maximo peregrina et quo senatus censuisset, Sex. Iulio
Caesari Sicilia, Q. Claudio Flamini Tarentum.
[4]
prorogatum in annum imperium est Q. Fulvio Flacco, ut
provinciam Capuam, quae T. Quincti praetoris fuerat
cum una legione obtineret.
[5]
prorogatum et C. Hostilio
Tubulo est, ut pro praetore in Etruriam ad duas
legiones succederet C. Calpurnio. prorogatum et L.
Veturio Philoni est, ut pro praetore Galliam eandem
provinciam cum isdem duabus legionibus obtineret,
quibus praetor obtinuisset.
[6]
quod in L. Veturio, idem
in C. Aurunculeio decretum ab senatu latumque de
prorogando imperio ad populum est, qui praetor Sardiniam provinciam cum duabus legionibus obtinuerat.
additae ei ad praesidium provinciae quinquaginta longae
naves, quas P. Scipio ex Hispania misisset.
[7]
et P. Scipioni et M. Silano suae Hispaniae suique exercitus
in annum decreti; Scipio ex octoginta navibus, quas
aut secum ex Italia adductas aut captas Carthagine
habebat, quinquaginta in Sardiniam tramittere iussus,
[8]
quia fama erat magnum navalem apparatum eo anno
Carthagine esse, ducentis navibus omnem oram Italiae
Siciliaeque ac Sardiniae inpleturos.
[9]
et in Sicilia ita
divisa res est: Sex. Caesari exercitus Cannensis datus
est; M. Valerius Laevinus—ei quoque enim prorogatum imperium est—classem, quae ad Siciliam
erat, navium septuaginta obtineret, adderet eo triginta
naves, quae ad Tarentum priore anno fuerant; cum
ea centum navium classe, si videretur ei, praedatum
in Africam traiceret.
[10]
et P. Sulpicio, ut eadem classe
Macedoniam Graeciamque provinciam haberet, prorogatum in annum imperium est. de duabus, quae ad
urbem Romam fuerant, legionibus nihil mutatum.
[11]
supplementum quo opus esset, ut scriberent consulibus permissum. una et viginti legionibus eo anno defensum
[p. 387]
imperium Romanum est.
[12]
et P. Licinio Varo
praetori urbano negotium datum, ut naves longas triginta veteres reficeret, quae Ostiae erant, et viginti
novas naves sociis navalibus conpleret, ut quinquaginta navium classe oram maris vicinam urbi Romanae tueri posset.
[13]
C. Calpurnius vetitus ab Arretio
movere exercitum, nisi cum successor venisset; idem
et Tubulo imperatum, ut inde praecipue caveret, ne
qua nova consilia orerentur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

