This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
32.
primum
[p. 398]
diem, quo fines hostium ingressi sunt, populando absumpserunt. postero die acie instructa ad urbem accesserunt praemissis equitibus, qui obequitando portis
promptum ad excursiones genus lacesserent Aetolorum.
[2]
ignorabant Sulpicium cum quindecim navibus ab Naupacto Cyllenen traiecisse et expositis in terram quattuor milibus armatorum silentio noctis, ne conspici
agmen posset, intrasse Elim.
[3]
itaque inprovisa res ingentem iniecit terrorem, postquam inter Aetolos Eliosque Romana signa atque arma cognovere.
[4]
et primo
recipere suos voluerat rex; dein contracto iam inter
Aetolos et Tralles—Illyriorum id est genus—certamine cum urgeri videret suos, et ipse rex cum
equitatu in cohortem Romanam incurrit.
[5]
ibi equus
pilo traiectus cum prolapsum super caput regem effudisset, atrox pugna utrimque accensa est et ab Romanis impetu in regem facto et protegentibus regiis.
[6]
insignis et ipsius pugna fuit cum pedes inter equites
coactus esset proelium inire. dein, cum iam impar
certamen esset, caderentque circa eum multi et vulnerarentur, raptus ab suis atque alteri equo iniectus
fugit.
[7]
eo die castra quinque milia passuum ab urbe
Eliorum posuit. postero die omnes copias ad propinquum Eliorum castellum—Pyrgum vocant—eduxit,
quo agrestium multitudinem cum pecoribus metu populationum compulsam audierat.
[8]
eam inconditam inermemque multitudinem primo statim terrore adveniens
cepit; compensaveratque ea praeda quod ignominiae
ad Elim acceptum fuerat.
[9]
dividenti praedam captivosque—fuere autem quattuor milia hominum, pecorumque omnis generis ad viginti milia—nuntius ex
Macedonia venit Aeropum quendam corrupto arcis praesidiique praefecto Lychnidum cepisse, tenere et Dassaretiorum quosdam vicos et Dardanos etiam concire.
[10]
omisso igitur Achaico atque Aetolico bello relictis
tamen duobus milibus et quingentis omnis generis
armatorum cum Menippo et Polyphanta ducibus ad
[p. 399]
praesidium sociorum,
[11]
profectus ab Dymis per Achaiam
Boeotiamque et Euboeam decumis castris Demetriadem in Thessaliam pervenit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

