This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
40.
consules diversis itineribus profecti ab urbe
velut in duo pariter bella distenderant curas hominum,
simul recordantium, quas primus adventus Hannibalis
intulisset Italiae clades,
[2]
simul cum illa angeret cura,
quos tam propitios urbi atque imperio fore deos, ut
eodem tempore utrobique res publica prospere gereretur? adhuc adversa secundis pensando rem ad id
tempus extractam esse:
[3]
cum in Italia ad Trasumennum et Cannas praecipitasset Romana res, prospera
bella in Hispania prolapsam eam erexisse;
[4]
postea,
cum in Hispania alia super aliam clades duobus egregiis ducibus amissis duos exercitus ex parte delesset,
multa secunda in Italia Siciliaque gesta quassatam
rem publicam excepisse;
[5]
et ipsum intervallum loci,
quod in ultimis terrarum oris alterum bellum gereretur, spatium dedisse ad respirandum:
[6]
nunc duo bella
in Italiam accepta, duo celeberrimi nominis duces
circumstare urbem Romanam, et unum in locum totam
periculi molem, omne onus incubuisse. qui eorum
prior vicisset, intra paucos dies castra cum altero
iuncturum.
[7]
terrebat et proximus annus lugubris duorum consulum funeribus.
[8]
his anxii curis homines digredientes in provincias consules prosecuti sunt. memoriae proditum est plenum adhuc irae in civis
M. Livium ad bellum proficiscentem monenti Q. Fabio,
ne, priusquam genus hostium cognosset, temere manum
consereret, respondisse, ubi primum hostium agmen
conspexisset, pugnaturum.
[9]
cum quaereretur, quae causa
festinandi esset, ,aut ex hoste egregiam gloriam"
[p. 408]
inquit ,aut ex civibus victis gaudium meritum certe,
etsi non honestum, capiam".
[10]
priusquam Claudius consul in provinciam pervenire
per extremum finem agri Larinatis ducentem in Sallentinos exercitum Hannibalem expeditis cohortibus
adortus C. Hostilius Tubulus incomposito agmini
terribilem tumultum intulit;
[11]
ad quattuor milia hominum occidit, novem signa militaria cepit. moverat ex
hibernis ad famam hostis Q. Claudius, qui per urbes
agri Sallentini castra disposita habebat.
[12]
itaque ne
cum duobus exercitibus simul confligeret, Hannibal
nocte castra ex agro Tarentino movit atque in Bruttios
concessit.
[13]
Claudius in Sallentinos agmen convertit,
Hostilius Capuam petens obvius ad Venusiam fuit
consuli Claudio.
[14]
ibi ex utroque exercitu electa peditum quadraginta milia, duo milia et quingenti equites,
quibus consul adversus Hannibalem rem gereret: reliquas copias Hostilius Capuam ducere iussus, ut
Q. Fulvio proconsuli traderet.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

