previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

34. Carthaginienses ala equitum cum praefecto amissa, alio equitatu per novum dilectum comparato, Hannonem Hamilcaris filium praeficiunt. [2] hasdrubalem subinde ac Syphacem per litteras nuntiosque, postremo etiam per legatos arcessunt; Hasdrubalem opem ferre prope circumsessae patriae iubent; Syphacem orant, ut Carthagini, ut universae Africae subveniat. [3] ad Uticam tum castra Scipio, mille ferme [p. 527] passus ab urbe, habebat, tralata a mari, ubi paucos dies stativa coniuncta classi fuerant. [4] Hanno nequaquam satis valido non modo ad lacessendum hostem sed ne ad tuendos quidem a populationibus agros equitatu accepto, id omnium primum egit, ut per conquisitionem numerum equitum augeret; [5] nec aliarum gentium aspernatus, maxime tamen Numidasid longe primum equitum in Africa est genusconducit. [6] iam ad quattuor milia equitum habebat, cum Salaecam nomine urbem occupavit quindecim ferme milia ab Romanis castris. [7] quod ubi Scipioni relatum est, ,,aestiva sub tectis equitatus"! inquit: ,,sint vel plures, dum talem ducem habeant". [8] eo minus sibi cessandum ratus, quo illi segnius rem agerent, Masinissam cum equitatu praemissum portis obequitare atque hostem ad pugnam elicere iubet; ubi omnis multitudo se effudisset graviorque iam in certamine esset, quam ut facile sustineri posset, cederet paulatim; se in tempore pugnae obventurum. [9] tantum moratus, quantum satis temporis praegresso visum ad eliciendos hostes, cum Romano equitatu secutus, tegentibus tumulis, qui peropportune circa viae flexus oppositi erant, occultus processit. [10] Masinissa ex composito nunc terrentis nunc timentis modo aut ipsis obequitabat portis aut cedendo, cum timoris simulatio audaciam hosti faceret, ad insequendum temere eliciebat. [11] nondum omnes egressi erant, varieque dux fatigabatur alios vino et somno graves arma capere et frenare equos cogendo, aliis, ne sparsi et inconditi sine ordine, sine signis omnibus portis excurrerent, obsistendo. [12] primo incaute se invehentes Masinissa excipiebat; mox plures simul conferti porta effusi aequaverant certamen; postremo iam omnis equitatus proelio cum adesset, sustineri ultra nequiere. [13] non tamen effusa fuga Masinissa, sed cedendo sensim impetus eorum excipiebat, donec ad tumulos tegentes Romanum equitatum pertraxit. [14] inde exorti equites et ipsi integris viribus et recentibus equis [p. 528] Hannoni Afrisque pugnando ac sequendo fessis se circumfudere; et Masinissa flexis subito equis in pugnam rediit. [15] mille ferme, qui primi agminis fuerant, quibus haud facilis receptus fuit, cum ipso duce Hannone interclusi atque interfecti sunt; [16] ceteros, ducis praecipue territos caede, effuse fugientes per triginta milia passuum victores secuti ad duo praeterea milia equitum aut ceperunt aut occiderunt. [17] inter eos satis constabat non minus ducentos Carthaginiensium equites fuisse, et divitiis quosdam et genere inlustres.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (10 total)
  • Cross-references to this page (7):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Legati
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Masinissa
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Numidae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Salacoa
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hanno
    • Smith's Bio, Hanno
    • Smith's Bio, Masinissa
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: