previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

32. hiems iam eo tempore erat, et, cum T. Quinctius capta Elatia in Phocide ac Locride hiberna disposita haberet, Opunte seditio orta est. [2] factio una Aetolos, qui propiores erant, altera Romanos accersebat. [p. 84] [3] Aetoli priores venerunt; sed opulentior factio exclusis Aetolis missoque ad imperatorem Romanum nuntio usque in adventum eius tenuit urbem. [4] arcem regium tenebat praesidium, neque, ut decederent inde, aut Opuntiorum minis aut auctoritate imperatoris Romani perpelli potuerunt. [5] mora, cur non extemplo oppugnarentur, ea fuit, quod caduceator ab rege venerat locum ac tempus petens colloquio. [6] id gravate regi concessum est, non quin cuperet Quinctius per se partim armis, partim condicionibus confectum videri bellum; [7] necdum enim sciebat, utrum successor sibi alter ex novis consulibus mitteretur, an, quod summa vi ut tenderent amicis et propinquis mandaverat, imperium prorogaretur; [8] aptum autem fore colloquium credebat, ut sibi liberum esset vel ad bellum manenti vel ad pacem decedenti rem inclinare. [9] in sinu Maliaco prope Nicaeam litus elegere. eo rex ab Demetriade cum quinque lembis et una nave rostrata venit. [10] erant cum eo principes Macedonum et Achaeorum exul, vir insignis, Cycliadas. [11] cum imperatore Romano rex Amynander erat et Dionysodorus, Attali legatus, et Agesimbrotus, praefectus Rhodiae classis, et Phaeneas, princeps Aetolorum, et Achaei duo, [12] Aristaenus et Xenophon. inter hos Romanus ad extremum litus progressus, cum rex in proram navis in ancoris stantis processisset, [13] 'commodius' inquit, 'si in terram egrediaris, ex propinquo dicamus in vicem audiamusque'. cum rex facturum se id negaret, 'quem tandem' inquit Quinctius 'times?' ad hoc ille superbo et regio animo: ' [14] neminem equidem timeo praeter deos immortalis; non omnium autem credo fidei, quos circa te video, [15] atque omnium minime Aetolis'. 'istuc quidem' ait Romanus 'par omnibus periculum est, qui cum hoste ad colloquium congrediuntur, si nulla fides sit.' ' [16] non tamen' inquit, 'T. Quincti, par perfidiae praemium est, si fraude agatur, Philippus et Phaeneas; neque enim aeque difficulter Aetoli praetorem [p. 85] alium ac Macedones regem in meum locum substituant.'

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1883)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1883)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1883)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
hide References (24 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.44
  • Cross-references to this page (18):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (5):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: