This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
33. ludis vero dimissis cursu prope omnes tendere ad imperatorem Romanum,
[2]
ut ruente turba in unum adire, contingere dextram cupientium, coronas lemniscosque iacientium haud procul periculo fuerit.
[3]
sed erat trium ferme et triginta annorum, et cum robur iuventae tum gaudium ex tam insigni gloriae fructu vires suppeditabat.
[4]
nec praesens tantummodo effusa est laetitia, sed per multos dies gratis et cogitationibus et sermonibus renovata:
[5]
esse aliquam in terris gentem, quae sua inpensa, suo labore ac periculo bella gerat pro libertate
[6]
aliorum nec hoc finitimis aut propinquae vicinitatis hominibus aut terris continentibus iunctis praestet,
[7]
[p. 60] sed maria traiciat, ne quod toto orbe terrarum iniustum imperium sit, ubique ius, fas, 1lex potentissima sint. una voce praeconis liberatas omnis Graeciae atque Asiae urbes;
[8]
hoc spe concipere audacis animi fuisse, ad effectum adducere et virtutis et fortunae ingentis.
1 a. u. c. 558.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

