previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

34. secundum Isthmia Quinctius et decem legati legationes regum gentiumque audivere. [2] primi omnium regis Antiochi vocati legati sunt. iis eadem fere, quae Romae egerant, verba sine fide rerum iactantibus nihil iam perplexe, [3] ut ante, cum dubiae res incolumi Philippo erant, sed aperte denuntiatum, ut excederet Asiae urbibus, quae Philippi aut Ptolomaei regum fuissent, abstineret liberis civitatibus, neu quam lacesseret armis: et in pace et in libertate esse debere omnis ubique Graecas urbes. [4] ante omnia denuntiatum, ne in Europam aut ipse transiret aut copias traiceret. [5] [p. 61] dimissis regis legatis conventus civitatum gentiumque est 1haberi coeptus; eoque maturius peragebatur, quod decreta decem legatorum in civitates nominatim pronuntiabantur. [6] OrestisMacedonum ea gens est —, quod primi ab rege defecissent, leges suae redditae. Magnetes et Perrhaebi et Dolopes liberi quoque pronuntiati. [7] [p. 62]Thessalorum genti praeter libertatem concessam Achaei Phthiotae dati, Thebis Phthioticis et Pharsalo excepta. 2Aetolos de Pharsalo et Leucade postulantes, ut ex foedere sibi restituerentur, ad senatum reiecerunt. [8] Phocenses Locrensesque, sicut ante fuerant, adiecta decreti auctoritate iis contribuerunt. [9] Corinthus et Triphylia et HeraeaPeloponnesi et ipsa urbs est — [10] reddita Achaeis. Oreum et Eretriam decem legati Eumeni regi, Attali filio, dabant dissentiente Quinctio; ea una res in arbitrium senatus reiecta est; senatus libertatem his civitatibus dedit Carysto adiecta. [11] [p. 63]Pleurato Lychnidus et Parthini dati; Illyriorum utraque gens sub dicione Philippi fuerant. Amynandrum tenere iusserunt castella, quae per belli tempus Philippo capta ademisset. 3

1 a. Chr. n. 196.

2 a. u. c. 558.

3 a. Chr. n. 196.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (1881)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1883)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
hide References (37 total)
  • Commentary references to this page (3):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.pos=87
  • Cross-references to this page (30):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Locrenses
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lychnidus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Magnetes
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Orestae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Parthini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Perrhaebi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Phocenses
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Phthiotae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pleuratus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Scribonius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Thessali
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Triphylia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Achaei
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Amynander
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Corinthus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Eretria
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Eumenes
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Fidenates
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Heraea
    • Harper's, Orestae
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TAGUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), DASSARE´TAE
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ELIS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), HERAEA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LYCHNIDUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ORESTAE
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), O´REUS
    • Smith's Bio, Amynander
    • Smith's Bio, Eu'menes Ii.
    • Smith's Bio, Pleuratus
  • Cross-references in general dictionaries to this page (4):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: