previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

41. his disceptationibus per dies aliquot habitis rumor sine ullo satis certo auctore allatus de morte Ptolomaei regis, ut nullus exitus inponeretur sermonibus, effecit. [2] nam et dissimulabat pars utraque se audisse, et L. Cornelius, cui legatio ad duos reges, Antiochum Ptolomaeumque, mandata erat, spatium modici temporis ad conveniendum Ptolomaeum petebat, [3] ut, priusquam moveretur aliquid in nova possessione regni, praeveniret in Aegyptum, et Antiochus suam fore Aegyptum, si tum occupasset, censebat. [4] itaque dimissis Romanis relictoque Seleuco filio cum terrestribus copiis ad restituendam, [5] ut instituerat, Lysimachiam ipse omni classe navigat Ephesum, legatis ad Quinctium missis, qui ad fidem faciendam nihil novaturum regem de societate agerent. oram Asiae legens pervenit in Lyciam Patarisque cognito vivere Ptolomaeum navigandi quidem in Aegyptum omissum consilium est; [6] Cyprum nihilo minus petens, cum Chelidoniarum promunturium superasset, paulisper seditione remigum est retentus in Pamphylia circa Eurymedontem amnem. [7] [p. 74] inde profectum 1eum ad capita quae vocant Sari fluminis foeda tempestas adorta prope cum omni classe demersit. multae fractae, multae naves eiectae, multae ita haustae mari, ut nemo in terram enaverit. [8] magna vis hominum ibi interiit, non remigum modo militumque ignotae turbae sed etiam insignium regis amicorum. [9] collectis reliquiis naufragii, cum res non in eo essent, ut Cyprum temptaret, minus opulento agmine, quam profectus erat, Seleuciam rediit. ibi subduci navibus iussisiam enim et hiems instabatipse in hiberna Antiochiam concessit. in hoc statu regum erant res.

1 a. u. c. 558.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1883)
load focus Notes (1881)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
hide References (18 total)
  • Cross-references to this page (15):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lycia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pamphylia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Patara
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Chelidoniae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sarus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Seleucia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Seleucus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Antiochia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Antiochus Magnus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Chelidoniae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cyprus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Eurymedon
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CHELIDO´NIAE INSULAE
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), PATARA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SARUS
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: