previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

14. nocte media, cum auspicio operam dedisset, profectus, ut locum quem vellet, priusquam hostes sentirent, caperet, praeter castra hostium circumducit et prima luce acie instructa sub ipsum vallum tres cohortes mittit. [2] mirantes barbari ab tergo apparuisse Romanum discurrere et ipsi ad arma. [3] interim consul apud suosnusquam nisi in virtute spes est, militesinquit, ‘ [4] et ego sedulo, ne esset, feci. inter castra nostra et nos medii hostes et ab tergo hostium ager est. quod pulcherrimum, idem tutissimum: in virtute spem positam habere. sub haec cohortes recipi iubet, ut barbaros simulatione fugae eliceret. [5] id, quod crediderat, evenit. pertimuisse et cedere rati Romanos porta erumpunt et, quantum inter castra sua et aciem hostium relictum erat loci, armatis complent. [6] [p. 114] dum trepidant acie instruenda, consul iam paratis ordinatisque omnibus incompositos adgreditur. equites primos ab utroque cornu in pugnam induxit. sed in dextro extemplo pulsi cedentesque trepidi etiam pediti terrorem 1 intulere. [7] quod ubi consul vidit, duas cohortes delectas ab dextro latere hostium circumduci iubet et ab tergo se ostendere, priusquam concurrerent peditum acies. [8] is terror obiectus hosti rem metu Romanorum equitum inclinatam aequavit; tamen adeo turbati erant dextrae alae pedites equitesque, ut quosdam consul manu ipse reprenderit verteritque in hostem. [9] ita et quamdiu missilibus pugnatum est, anceps pugna erat, et iam ab dextra parte, unde terror et fuga coeperat, aegre Romanus restabat; [10] ab sinistro cornu et a fronte urgebantur barbari et cohortes a tergo instantes pavidi respiciebant. [11] ut emissis soliferreis phalaricisque gladios strinxerunt, tum velut redintegrata est pugna. non caecis ictibus procul ex improviso vulnerabantur, sed pede collato tota in virtute ac viribus spes erat.

1 a. u. c. 559.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (1881)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1883)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Latin (Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
hide References (14 total)
  • Cross-references to this page (9):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Porcius Cato.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pugnae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Soliferrea
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Falarica
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Foederis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hispam
    • Harper's, Falarĭca
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), AUGUR
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), HASTA
  • Cross-references in general dictionaries to this page (5):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: