previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

34. cum adversus tendendo nihil moveret socios, simulando se transire in eorum sententiam omnis in adsensum consilii sui traduxit. [2] [p. 144]bene vertatinquit, ‘obsideamus Lacedaemonem, quando ita placet; illud modo ne fallat: [ceterum] cum res tam lenta, quam ipsi scitis, oppugnatio urbium sit et obsidentibus prius saepe quam obsessis taedium adferat, iam nunc hoc ita proponere vos animis oportet, hibernandum circa 1 Lacedaemonis moenia esse. [3] quae mora si laborem tantum ac periculum haberet, ut et animis et corporibus ad sustinenda ea parati essetis, hortarer vos; [4] nunc impensa quoque magna eget in opera, in machinationes et tormenta, quibus tanta urbs oppugnanda est, in commeatus vobis nobisque in hiemem expediendos. [5] itaque, ne aut repente trepidetis aut rem inchoatam turpiter destituatis, scribendum ante vestris civitatibus censeo, explorandum, quid quaeque animi, quid virium habeat. [6] auxiliorum satis superque habeo; sed quo plures sumus, pluribus rebus egebimus. nihil iam praeter nudum solum ager hostium habet, ad hoc hiems accedet ad comportandum ex longinquo difficilis. [7] ’ haec oratio primum animos omnium ad respicienda sua cuiusque domestica mala convertit, segnitiam, invidiam et obtrectationem domi manentium adversus militantis, [8] libertatem difficilem ad consensum, inopiam publicam, malignitatem conferendi ex privato. [9] versis itaque subito voluntatibus faceret, quod e re publica populi Romani sociorumque esse crederet, imperatori permiserunt.

1 a. u. c. 339.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (1881)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1883)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Latin (Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
hide References (3 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: