previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

62. Masinissa postquám et infames Carthaginiensis et inter se ipsos discordes sensit, principibus propter colloquia Aristonis senatui, senatu propter indicium eiusdem Aristonis populo suspecto, [2] locum iniuriae esse ratus agrum maritimum eorum et depopulatus est et quasdam urbes vectigalis Carthaginiensium sibi coegit stipendium pendere. [3] Emporia vocant eam regionem; in ora est minoris Syrtis et agri uberis; una civitas eius Leptis; ea singula in dies talenta vectigal Carthaginiensibus dedit. [4] hanc tum regionem et totam infestam Masinissa et ex quadam parte dubiae possessionis, sui regni an Carthaginiensium esset, effecerat. [5] [p. 182] et quia simul ad purganda crimina et questum de se Romam eos ituros comperit, qui et illa onerarent suspicionibus et de iure 1 vectigalium disceptarent, legatos et ipse Romam mittit. [6] auditi de Tyrio advena primum Carthaginienses curam iniecere patribus, ne cum Antiocho simul et Poenis bellandum esset. [7] maxime ea suspicio crimen urgebat, quod, quem comprensum Romam mitti placuisset, nec ipsum nec navem eius custodissent. [8] de agro deinde cum regis legatis disceptari coeptum. [9] Carthaginienses iure finium causam tutabantur, quod intra eos terminos esset, quibus P. Scipio victor agrum, [10] qui iuris esset Carthaginiensium, finisset, et confessione regis, qui, cum Aphthirem, profugum ex regno suo, cum parte Numidarum vagantem circa Cyrenas persequeretur, precario ab se iter per eum ipsum agrum tamquam haud dubie Carthaginiensium iuris petisset. [11] Numidae et de terminatione Scipionis mentiri eos arguebant, et, si quis veram originem iuris exigere vellet, quem proprium agrum Carthaginiensium in Africa esse? [12] advenis, quantum secto bovis tergo amplecti loci potuerint, tantum ad urbem communiendam precario datum; quidquid Bursam, sedem suam, excesserint, vi atque iniuria partum habere. [13] [p. 183] neque eum, de quo agatur, probare eos posse non modo semper, 2ex quo coeperint, sed ne diu quidem se possedisse. per opportunitates nunc illos, nunc reges Numidarum usurpasse ius, semperque penes eum possessionem fuisse, qui plus armis potuisset. [14] cuius condicionis res fuerit, priusquam hostes Romanis Carthaginienses, socius atque amicus rex Numidarum esset, eius sinerent esse nec se interponerent, quo minus, qui posset, teneret. [15] responderi legatis utriusque partis placuit missuros se in Africam, qui inter populum Carthaginiensem et regem in re praesenti disceptarent. [16] missi P. Scipio Africanus et C. Cornelius Cethegus et M. Minucius Rufus audita inspectaque re omnia suspensa neutro inclinatis sententiis reliquere. [17] id utrum sua sponte fecerint, an quia mandatum ita fuerit, non tam certum est, quam videtur tempori aptum fuisse, integro certamine eos relinqui; [18] nam ni ita esset, unus Scipio vel notitia rei vel auctoritate, ita de utrisque meritus, finire nutu disceptationem potuisset. [p. 186] [p. 187] [p. 188] [p. 189] [p. 190] [p. 191] [p. 192] [p. 193] [p. 194] [p. 195] [p. 196] [p. 197] [p. 198] [p. 199] [p. 200] [p. 201] [p. 202]

1 a. u. c. 561.

2 a. Chr. n. 193.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1883)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (1881)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Latin (Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
hide References (24 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.17
  • Cross-references to this page (18):
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (4):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: