previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

20. consule per Phocidem et Boeotiam exercitum ducente consciae defectionis civitates cum velamentis ante portas stabant metu, ne hostiliter diriperentur. ceterum [2] per omnes dies haud secus quam in pacato1 agro sine vexatione ullius rei agmen processit, donec in agrum Coroneum ventum est. [3] ibi statua regis Antiochi posita in templo Minervae Itoniae2 iram accendit, permissumque militi est ut circumiectum templo agrum popularetur; dein cogitatio animum subit, cum communi decreto Boeotorum posita esset statua, indignum esse in unum Coronensem agrum saevire. [4] revocato extemplo milite finis populandi factus; castigati tantum verbis Boeoti ob ingratum in tantis tamque recentibus beneficiis animum erga Romanos.

[5] inter ipsum pugnae tempus decem naves regiae cum praefecto Isidoro ad Thronium in sinu Maliaco stabant. eo gravis vulneribus Alexander Acarnan, nuntius adversae pugnae, cum perfugisset, trepidae [p. 220] inde recenti terrore naves Cenaeum Euboeae3 petierunt. [6] ibi mortuus sepultusque Alexander. tres, quae ex Asia profectae eundem portum tenuerant, naves audita exercitus clade Ephesum redierunt. Isidorus ab Cenaeo Demetriadem, si forte eo deferret fuga regem, traiecit. [7] per eosdem dies A. Atilius praefectus Romanae classis magnos regios commeatus iam fretum, quod ad Andrum insulam est, praetervectos excepit; [8] alias mersit, alias cepit naves; quae novissimi agminis erant cursum in Asiam verterunt. Atilius Piraeum unde profectus erat cum agmine captivarum navium revectus magnam vim frumenti et Atheniensibus et aliis eiusdem regionis sociis divisit.

1 in pacato edd. vett.: pacato B.

2 Itoniae J. F. Gronovius: itonaeae M: om. Bς.

3 A.U.C. 563

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1873)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1873)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1873)
load focus English (Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
hide References (36 total)
  • Commentary references to this page (8):
    • E. T. Merrill, Commentary on Catullus, 64
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.46
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.40
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.27
  • Cross-references to this page (18):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Minervae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Phocis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Statua
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Templum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Thronium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, A. Atilius Serranus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Alexander
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Andrus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Antiochus Magnus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Velamenta
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cenaeum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Coroneum, vel Corononsem
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Demetrias
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Isidorus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Itonia
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CENAEUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), THRO´NIUM
    • Smith's Bio, Serra'nus
  • Cross-references in general dictionaries to this page (10):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: