previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

14. tertio inde die ad Casum amnem perventum; inde profecti Erizam urbem primo impetu ceperunt. [2] ad Thabusion castellum imminens flumini Indo ventum est, cui fecerat nomen Indus ab elephanto delectus. [3] haud procul a Cibyra aberant, nec legatio ulla a Moagete, tyranno civitatis eius, homine ad omnia infido atque importuno, veniebat. [4] ad temptandum eius animum C. Helvium1 cum quattuor milibus peditum et quingentis2 equitibus consul praemittit. huic agmini iam fines ingredienti legati occurrerunt nuntiantes paratum esse tyrannum3 imperata facere; [5] orabant ut pacatus fines iniret cohiberetque a populatione agri militem, et in corona aurea quindecim talenta adferebant. [6] Helvius integros4 a populatione agros servaturum pollicitus ire ad consulem legatos iussit. [7] quibus eadem referentibus consulneque Romaniinquitbonae voluntatis ullum signum erga nos tyranni habemus, et ipsum talem esse inter omnes constat ut de poena eius magis quam de amicitia nobis5 cogitandum sit.” [8] perturbati hac voce legati nihil aliud6 petere quam ut coronam acciperet veniendique ad eum tyranno potestatem et copiam loquendi ac purgandi se faceret. [9] permissu consulis postero die in castra [p. 46] tyrannus venit, vestitus comitatusque vix ad privati7 modice locupletis habitum, et oratio fuit summissa et infracta, extenuantis opes suas urbiumque suae dicionis egestatem querentis. [10] erant autem sub eo8 praeter Cibyram Sylleum et ad Limnen quae appellatur. ex his, ut se suosque spoliaret, quinque et viginti talenta se confecturum, prope ut diffidens pollicebatur. [11] “enimveroinquit consulferri iam ludificatio ista non potest. parum est non erubuisse absentem, cum per legatos frustrareris nos; praesens quoque in eadem perstas impudentia. [12] quinque et viginti talenta tyrannidem tuam exhaurient? quingenta ergo talenta nisi triduo numeras, populationem in agris, obsidionem in urbe expecta.” [13] hac denuntiatione conterritus perstare9 tamen in pertinaci simulatione inopiae. [14] et paulatim illiberali adiectione nunc per cavillationem, nunc precibus et simulatis lacrimis ad centum talenta est perductus. adiecta decem milia medimnum frumenti. haec omnia intra sex dies exacta.

1 Helvium ed. frobeniana 1535: muluium B.

2 quingentis ς: .x. B.

3 tyrannum ς: tyranni B.

4 integros ς: om. B.

5 nobis ς: om. B.

6 aliud ς: om. B.

7 A.U.C. 565

8 sub eo ς: om. B.

9 conterritus perstare ς: perterritus instare B.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1873)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1873)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1873)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
hide References (42 total)
  • Commentary references to this page (9):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.40
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.37
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.38
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.39
  • Cross-references to this page (18):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Moagetes
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Syleum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Thabusion
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Thabusion
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Alimne
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Chaus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cibyra
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Coronas
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Eriza
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Indus
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), AUGUR
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), EXE´RCITUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CHAUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CI´BYRA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ERIZA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), INDUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), THABU´SIUM
    • Smith's Bio, Moa'getes
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (14):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: