This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
49. “iniquo enim loco dimicavi. dic igitur,
quo aequiore potuerim dimicare. cum hostes
montem cepissent, loco se munito tenerent, nempe
eundum ad hostes erat, si vincere vellem. quid?
[2]
si urbem eo loco haberent et moenibus se tenerent?
nempe oppugnandi erant. quid? Ad Thermopylas
aequone loco M'. Acilius cum rege Antiocho pugnavit?
[3]
quid? Philippum non eodem modo super
Aoum1 amnem iuga tenentem montium T. Quinctius deiecit? equidem adhuc qualem aut sibi fingant
aut vobis videri velint hostem fuisse non invenio.
[4]
si degenerem et emollitum amoenitate Asiae, quid
periculi vel iniquo loco subeuntibus fuit? si timendum et feritate animorum et robore corporum,
huicine tantae victoriae triumphum negatis?
[5]
caeca
invidia est, patres conscripti, nec quicquam aliud
scit quam detractare virtutes, corrumpere honores
ac praemia earum.2
[6]
mihi quaeso ita ignoscatis, patres conscripti, si longiorem orationem non cupiditas gloriandi de me, sed necessaria criminum defensio fecit.
[7]
an etiam per Thraciam saltus
patentes qui angusti erant et plana ex arduis et culta
ex silvestribus facere potui et praestare, necubi notis
[p. 172]
sibi latebris delitescerent latrones Thraces,
[8?]
ne quid3 sarcinarum raperetur, ne quod iumentum ex tanto agmine abstraheretur, ne quis vulneraretur, ne ex vulnere vir fortis ac strenuus Q. Minucius moreretur?
[9]
in hoc casu, quo4 infeliciter incidit ut talem civem amitteremus, haerent;
[10]
quod saltu iniquo, loco alieno cum adortus nos hostis esset, duae simul acies primi et novissimi agminis haerentem ad impedimenta nostra exercitum barbarorum circumvenerunt, quod
multa milia illo ipso5 die,
[11?]
plura multo post dies paucos ceciderunt et ceperunt, hoc, si ipsi tacuerint, vos scituros, cum testis orationis meae totus exercitus sit, non credunt?
[12]
si gladium in Asia non strinxissem, si hostem non vidissem, tamen6 triumphum in Thracia duobus proeliis merueram. sed iam dictum satis est;
[13]
quin pro eo, quod pluribus verbis vos quam vellem fatigavi, veniam a vobis petitam impetratamque velim, patres conscripti.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.