This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
7. Perseus ubi adesse1 Aetolos audivit, omissa obsidione urbis, quam oppugnabat, depopulatus tantum agros Amphilochia excessit atque in Macedoniam redit.
[2]
et Aetolos inde avocavit populatio
maritimae orae. pleuratus, Illyriorum rex, cum
sexaginta lembis Corinthium sinum invectus adiunctis
Achaeorum quae Patris erant navibus maritima
Aetoliae vastabat.2
[3]
adversus quos mille Aetoli missi, quacumque se classis circumegerat per litorum amfractus, brevioribus semitis occurrebant.
[4]
et Romani ad Ambraciam pluribus locis quatiendo arietibus
muros aliquantum urbis nudaverant, nec tamen
penetrare in urbem poterant;
[5]
nam et pari celeritate
novus pro diruto murus obiciebatur, et armati ruinis
superstantes instar munimenti erant.
[6]
itaque cum
[p. 22]
aperta vi parum procederet consuli res, cuniculum3 occultum vineis ante contecto4 loco agere instituit;5 et aliquamdiu, cum6 dies noctesque in opere essent, non solum sub terra fodientes sed egerentes etiam humum fefellere hostem.
[7]
cumulus repente terrae eminens index operis oppidanis fuit, pavidique ne iam subrutis muris facta in urbem via esset, fossam intra murum e regione eius operis quod vineis contectum erat ducere instituunt.
[8]
cuius ubi ad tantam altitudinem quantae esse solum infimum cuniculi
poterat pervenerunt, silentio facto7 pluribus locis aure admota sonitum fodientium captabant.
[9]
quem ubi acceperunt, aperiunt rectam in cuniculum viam, nec fuit magni operis; momento enim ad inane8 suspenso fulturis9 ab hostibus muro pervenerunt.
[10]
ibi commissis operibus, cum e fossa in cuniculum pateret iter, primo ipsis ferramentis, quibus in opere usi erant, deinde celeriter armati etiam subeuntes occultam sub terra ediderunt pugnam; segnior deinde ea facta est intersaepientibus cuniculum, ubi vellent, nunc ciliciis praetentis nunc foribus raptim obiectis.
[11]
nova etiam haud magni operis adversus eos qui in cuniculo erant excogitata res. dolium a fundo
[p. 24]
pertusum, qua10 fistula modica inseri posset, et11 ferream fistulam operculumque dolii12 ferreum, et ipsum pluribus locis perforatum, fecerunt. hoc tenui pluma completum dolium ore in cuniculum verso posuerunt.
[12]
per operculi foramina praelongae hastae, quas sarisas vocant, ad summovendos hostes eminebant. scintillam levem ignis inditam plumae folle fabrili ad caput fistulae imposito flando accenderunt.
[13]
inde non solum magna vis fumi sed acrior etiam foedo quodam odore ex adusta pluma cum totum cuniculum complesset, vix durare quisquam intus poterat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.