This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
13. mulier haud dubie, id quod erat, Aebutium
indicem arcani rata esse, ad pedes Sulpiciae procidit,
[2]
et eam primo orare coepit, ne mulieris libertinae cum
amatore sermonem in rem non seriam modo sed
[p. 252]
capitalem etiam verti vellet: se terrendi eius causa, non1 quod sciret quicquam, ea locutam esse.
[3]
hic Postumius accensus ira tum quoque ait eam cum Aebutio
se amatore cavillari credere, non in domo gravissimae
feminae et cum consule loqui. et Sulpicia attollere
paventem, simul illam2 adhortari, simul iram generi lenire.
[4]
tandem confirmata, multum incusata perfidia Aebutii, qui optime de ipso3 meritae talem gratiam rettulisset,
[5]
magnum sibi metum deorum, quorum occulta initia enuntiaret, maiorem multo dixit hominum esse, qui se indicem manibus suis
discerpturi essent.
[6]
itaque hoc se Sulpiciam, hoc
consulem orare, ut se extra Italiam aliquo ablegarent,4 ubi reliquum vitae degere tuto posset.
[7]
bono animo esse iubere eam consul et sibi curae fore dicere ut Romae tuto habitaret.
[8]
tum Hispala originem sacrorum expromit. primo sacrarium id feminarum fuisse, nec quemquam eo virum admitti
solitum. tres in anno statos5 dies habuisse, quibus interdiu Bacchis initiarentur; sacerdotes in vicem matronas creari solitas.
[9]
pacullam Anniam Campanam sacerdotem omnia, tamquam deum monitu, immutasse: nam et viros eam primam filios suos initiasse, Minium et Herennium Cerrinios; et nocturnum sacrum ex diurno, et pro tribus in anno diebus quinos singulis mensibus dies initiorum fecisse.
[p. 254]
[10]
ex quo in promiscuo sacra sint et permixti viri6 feminis, et noctis licentia accesserit, nihil ibi facinoris, nihil flagitii praetermissum. plura virorum inter sese quam feminarum esse stupra.
[11]
si qui minus patientes dedecoris sint et pigriores ad facinus, pro victimis immolari. nihil nefas ducere, hanc summam inter eos religionem esse.
[12]
viros, velut mente capta, cum
iactatione fanatica corporis vaticinari; matronas
Baccharum habitu crinibus sparsis cum ardentibus
facibus decurrere ad Tiberim, demissasque in aquam
faces, quia vivum sulpur cum calce insit, integra
flamma efferre.
[13]
raptos a diis homines dici, quos
machinae illigatos ex conspectu in abditos specus
abripiant: eos esse, qui aut coniurare aut sociari
facinoribus aut stuprum pati noluerint.
[14]
multitudinem ingentem, alterum iam prope populum esse;
in his nobiles quosdam viros feminasque. biennio
proximo institutum esse, ne quis maior viginti annis
initiaretur: captari aetates et erroris et stupri
patientes.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.