This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
41. hunc, sicut omni vita, tum prensantem premebat nobilitas; coierantque praeter L. Flaccum, qui collega in consulatu fuerat,
[2]
candidati omnes ad deiciendum honore, non solum ut ipsi potius adipiscerentur, nec quia indignabantur novum hominem censorem videre, sed etiam quod tristem censuram periculosamque multorum famae et ab laeso a plerisque et laedendi cupido expectabant.
[3]
etenim tum quoque minitabundus petebat, refragari sibi, qui liberam et fortem censuram timerent, criminando.
[4]
et simul L. Valerio subfragabatur: illo uno collega castigare se nova flagitia et priscos revocare mores posse. his accensi homines adversa nobilitate non M. Porcium modo censorem fecerunt, sed collegam ei C. Valerium Flaccum adiecerunt.
[5]
[p. 84]secundum comitia censorum consules praetoresque in provincias profecti praeter Q. Naevium, quem quattuor non minus menses, priusquam in Sardiniam iret, quaestiones veneficii, quarum magnam partem extra urbem per municipia conciliabulaque 1 habuit, quia ita aptius visum erat, tenuerunt.
[6]
si Antiati Valerio credere libet, ad duo milia hominum damnavit. et L. Postumius praetor, cui Tarentum provincia evenerat, magnas pastorum coniurationes vindicavit et reliquias Bacchanalium quaestionis cum cura exsecutus est.
[7]
multos, qui aut citati non adfuerant aut vades deseruerant, in ea regione Italiae latentes partim noxios iudicavit, partim comprehensos Romam ad senatum misit. in carcerem omnes a P. Cornelio coniecti sunt.
1 a. u. 570.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

