This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
38. Ligures, qui ante adventum in1 provinciam consulum non expectassent bellum, improviso oppressi2 ad duodecim milia hominum dediderunt se.
[2]
eos consulto per litteras prius senatu deducere ex montibus in agros campestres procul ab domo, ne reditus spes esset, Cornelius et Baebius
statuerunt, nullum alium3 ante finem rati fore Ligustini belli.
[3]
ager publicus populi Romani erat in Samnitibus, qui Taurasinorum fuerat. eo cum4 traducere Ligures Apuanos vellent, edixerunt,
[3]
Ligures Apuani de montibus descenderent5 cum liberis coniugibusque, sua omnia secum portarent.
[4]
Ligures saepe per legatos deprecati, ne penates, sedem in qua geniti essent, sepulcra maiorum cogerentur relinquere arma obsides pollicebantur.
[5]
postquam nihil impetrabant neque vires ad bellandum erant, edicto paruerunt.
[6]
traducti sunt publico
sumptu ad quadraginta milia liberorum capitum
cum feminis puerisque. argenti data centum et
quinquaginta milia, unde in novas sedes6 compararent quae opus essent.
[7]
agro dividendo dandoque iidem qui traduxerant, Cornelius et Baebius praepositi. postulantibus tamen ipsis quinqueviri ab senatu dati, quorum ex consilio agerent.
[8]
transacta [p. 120] re cum veterem exercitum Romam deduxissent,7 triumphus ab senatu est decretus.
[9]
hi omnium primi nullo bello gesto triumpharunt. tantum hostiae ductae8 ante currum, quia nec quod9 ferretur neque quod duceretur captum neque quod militibus daretur quicquam in triumphis eorum fuerat.
1 A.U.C. 574
2 oppressi frob. 35: oppressi sunt Mog.
3 alium add. Madvig.
4 fuerat. eo cum Weissenborn: om. Mog.
5 Apuani de montibus descenderent muretus: ab Anido montibus descendere Mog.
6 sedes Crévier: aedes Mog.
7 A.U.C. 574
8 hostiae ductae Madvig: hostes ducti Mog.
9 quod (ter) pighius: quid (ter) Mog.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.