previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

10. dum haec Romae geruntur, M. Iunius et A. Manlius, qui priore anno consules fuerant, cum Aquileiae hibernassent, principio veris in finis Histrorum exercitum introducerunt; [2] ubi cum effuse popularentur, dolor magis et indignatio diripi res suas cernentis Histros, quam certa spes, satis sibi virium adversus duos exercitus esse, excivit. [3] concursu ex omnibus populis iuventutis facto repentinus et tumultuarius exercitus acrius primo impetu quam perseverantius pugnavit. [4] ad quattuor milia eorum in acie caesa; ceteri omisso bello in civitates passim diffugerunt. inde legatos primum ad pacem petendam in castra Romana, deinde obsides imperatos miserunt. [5] haec cum Romae cognita litteris proconsulum essent, C. Claudius consul veritus, ne forte eae res provinciam et exercitum sibi adimerent, non votis nuncupatis, non paludatis lictoribus, uno omnium certiore facto collega, nocte profectus, praeceps in provinciam abiit; ubi inconsultius quam venerat se gessit. [6] nam cum contione advocata fugam e castris A. Manlio adversis auribus militum, quippe qui primi ipsi fugissent, obiectasset et ingessisset probra M. Iunio, quod se dedecoris socium collegae fecisset, ad extremum utrumque decedere provincia iussit. [7] ad [p. 11] quod cum illi tum consulis imperio dicto audientes futuros esse dicerent, cum is more maiorum, secundum vota in Capitolio nuncupata, lictoribus paludatis profectus ab urbe esset, [8] furens ira vocatum, qui pro quaestore Manli erat, catenas poposcit, vinctos se Iunium Manliumque minitans Romam missurum. [9] ab eo quoque spretum consulis imperium est; et circumfusus exercitus, favens imperatorum causae et consuli infestus, animos ad non parendum addebat. [10] postremo fatigatus consul et contumeliis singulorum et multitudinisnam insuper inridebantludibriis, nave eadem, qua venerat, Aquileiam redit. [11] inde collegae scripsit, ut militum novorum ei parti, quae scripta in Histriam provinciam esset, ediceret, Aquileiam ut conveniret, ne quid se Romae teneret, quo minus votis nuncupatis paludatus ab urbe exiret. [12] haec a collega obsequenter facta, brevisque dies ad conveniendum edicta est. Claudius prope consecutus est litteras suas. [13] contione adveniens de Manlio et Iunio habita, non ultra triduum moratus Romae, paludatis lictoribus votisque in Capitolio nuncupatis, in provinciam aeque ac prius praecipiti celeritate abit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1876)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus Latin (Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
hide References (24 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: