previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

17. et Ti. Sempronius eodem tempore in Sardinia multis secundis proeliis Sardos perdomuit. [2] quindecim milia hostium sunt caesa, omnes Sardorum populi, qui defecerant, in dicionem redacti. stipendiariis veteribus duplex vectigal imperatum exactumque; ceteri frumentum contulerunt. [3] pacata provincia obsidibusque ex tota insula ducentis triginta acceptis legati Romam, qui ea nuntiarent, missi, quique ab senatu peterent, ut ob eas res ductu auspicioque Ti. Semproni prospere gestas diis inmortalibus honos haberetur ipsique decedenti de provincia exercitum secum deportare liceret. [4] senatus in aede Apollinis legatorum verbis auditis supplicationem in biduum decrevit, et quadraginta maioribus hostiis consules sacrificare iussit, Ti. Sempronium proconsulem exercitumque eo anno in provincia manere.

[5] comitia deinde consulis unius subrogandi, quae in ante diem tertium nonas Sextiles edicta erant, eo ipso die sunt confecta. [6] Q. Petilius consul collegam, qui extemplo [p. 17] magistratum occiperet, creavit C. Valerium Laevinum. ipse iam diu cupidus provinciae, cum opportunae cupiditati eius litterae adlatae essent Ligures rebellasse, nonis Sextilibus paludatus ... . senatus litteris auditis tumultus eius causa legionem tertiam ad C. Claudium proconsulem in Galliam proficisci iussit, et duumviros navales cum classe Pisas ire, qui Ligurum oram, maritumum quoque terrorem admoventes, circumvectarentur. [7] [8] eodem Pisas et. Q. Petilius consul ad conveniendum exercitui diem edixerat. [9] et C. Claudius proconsul audita rebellione Ligurum praeter eas copias, quas secum Parmae habebat, subitariis collectis militibus exercitum ad fines Ligurum admovit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Latin (Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1876)
hide References (27 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.42
  • Cross-references to this page (23):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lapis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lictor
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ligures.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Luca
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Luna
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Claudius Marcellus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Miles
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Prodigia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cn. Sicinius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sacer
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sangualis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Avis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, P. Aelius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Victoriati
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Claudius Appii F. Pulcher
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Colonia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Egilius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Histri
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), COMIT´IA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LUDI CAPITOLI´NI
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ILIENSES
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SARDI´NIA
    • Smith's Bio, L. Egi'lius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: