previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

21. M. Atilio praetori provincia Sardinia obvenerat; [2] sed cum legione nova, quam consules conscripserant, quinque milibus peditum, trecentis equitibus in Corsicam iussus est transire. dum is ibi bellum gereret, Cornelio prorogatum imperium, [p. 21] uti obtineret Sardiniam. [3] Cn. Servilio Caepioni in Hispaniam ulteriorem et P. Furio Philo in citeriorem tria milia peditum Romanorum, equites centum quinquaginta, et socium Latini nominis quinque milia peditum, trecenti equites, Sicilia L. Claudio sine supplemento decreta. [4] duas praeterea legiones consules scribere iussi cum iusto numero peditum equitumque, et decem milia peditum sociis imperare et sescentos equites. [5] dilectus consulibus eo difficilior erat, quod pestilentia, quae priore anno in boves ingruerat, eo verterat in hominum morbos. qui inciderant, haud facile septimum diem superabant; qui superaverant, longinquo, maxime quartanae, inplicabantur morbo. [6] servitia maxime moriebantur; eorum strages per omnis vias insepultorum erat. ne liberorum quidem funeribus Libitina sufficiebat. cadavera intacta a canibus ac volturibus tabes absumebat; [7] satisque constabat nec illo nec priore anno in tanta strage boum hominumque volturium usquam visum. [8] sacerdotes publici ea pestilentia mortui sunt Cn. Servilius Caepio pontifex, pater praetoris, et Ti. Sempronius Ti. filius Longus decemvir sacrorum et P. Aelius Paetus augur et Ti. Sempronius Gracchus et C. Mamilius Atellus curio maximus et M. Sempronius Tuditanus pontifex. pontifices suffecti sunt C. Sulpicius Galba ... in locum Tuditani. [9] augures suffecti sunt in Gracchi locum T. Veturius Gracchus Sempronianus, in P. Aeli Q. Aelius Paetus. decemvir sacrorum C. Sempronius Longus, curio maximus C. Scribonius Curio sufficitur. [10] cum pestilentiae finis non fieret, senatus decrevit, uti decemviri libros Sibyllinos adirent. [11] ex decreto eorum diem unum supplicatio fuit, et Q. Marcio Philippo verba praeeunte populus in foro votum concepit, si morbus pestilentiaque ex agro Romano emota esset, biduum ferias ac supplicationem se habiturum. [12] in Veienti agro biceps natus puer, et Sinuessae unimanus, et Auximi puella cum dentibus, et arcus interdiu sereno caelo super aedem Saturni in foro Romano [p. 22] intentus, [13] et tres simul soles effulserunt, et faces eadem nocte plures per caelum lapsae sunt, et Lanuvini Caeritesque anguem in oppido suo iubatum, aureis maculis sparsum, apparuisse adfirmabant, et in agro Campano bovem locutum esse satis constabat.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Latin (Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1876)
hide References (29 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: