previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

22. legati nonis Iuniis ex Africa redierunt, qui convento prius Masinissa rege Carthaginem ierant; ceterum certius aliquanto, quae Carthagine acta essent, ab rege scierant quam ab ipsis Carthaginiensibus. [2] conpertum tamen adfirmaverunt legatos ab rege Perseo venosse, iisque noctu senatum in aede Aesculapi datum esse. ab Carthagine legatos in Macedoniam missos et rex adfirmaverat et ipsi parum constanter negaverant. [3] in Macedoniam quoque mittendos legatos senatus censuit. tres missi sunt, C. Laelius M. Valerius Messalla Sex. Digitius.

[4] Perseus per id tempus, quia quidam Dolopum non parebant et, de quibus ambigebatur rebus, disceptationem ab rege ad Romanos revocabant, cum exercitu profectus sub ius iudiciumque suum totam coegit gentem. [5] inde per Oetaeos montes transgressus, religionibus quibusdam animo obiectis, oraclum aditurus Delphos escendit. cum in media repente Graecia apparuisset, magnum non finitimis modo urbibus terrorem praebuit, sed in Asiam quoque ad regem Eumenen nuntios tumultuosos misit. [6] triduum non plus Delphis moratus, per Pthiotidem Achaiam Thessaliamque sine damno iniuriaque eorum, per quorum fines iter fecit, in regnum rediit. [7] nec earum tantum civitatium, per quas iturus erat, satis habuit animos sibi conciliare; aut legatos aut litteras dimisit, petens, ne diutius simultatum, quae cum patre suo fuissent, meminissent; nec enim tam atroces fuisse eas, ut non cum ipso potuerint ac debuerint finiri; [8] secum quidem omnia illis integra esse ad instituendam fideliter amicitiam; cum Achaeorum maxime gente reconciliandae gratiae viam quaerebat.

[p. 23]

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1876)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus Latin (Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
hide References (30 total)
  • Commentary references to this page (4):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.40
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.41
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.5
  • Cross-references to this page (24):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: