This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
17. eo anno postulantibus Aquileiensium legatis, ut numerum colonorum augerent, mille et quingentae familiae ex senatus consulto scriptae triumvirique, qui eas deducerent, missi sunt T. Annius Luscus, P. Decius Subulo, M. Cornelius Cethegus.
[2]
[p. 42]eodem anno C. Popilius et Cn. Octavius legati, qui in Graeciam missi erant, senatus consultum Thebis primum recitatum 1per omnes Peloponnesi urbes circumtulerunt, ne quis ullam rem in bellum magistratibus Romanis conferret, praeterquam quod senatus censuisset.
[3]
hoc fiduciam in posterum quoque praebuerat, levatos se oneribus[que] inpensisque, quibus alia aliis inperantibus exhauriebantur.
[4]
Achaico concilio Aegi iis dato benigne locuti auditique, egregia spe futuri status fidissima gente relicta, in Aetoliam traiecerunt.
[5]
ibi nondum quidem seditio erat, sed omnia suspecta criminumque inter ipsos plena;
[6]
ob quae obsidibus postulatis neque exitu rei inposito in Acarnaniam inde profecti legati sunt. Thyri concilium legatis Acarnanes dederunt.
[7]
ibi quoque inter factiones erat certamen: quidam principum postulare, ut praesidia in urbes suas inducerentur adversus amentiam eorum, qui ad Macedonas gentem trahebant;
[8]
[p. 43] pars recusare, ne, quod bello captis et hostibus mos esset, id pacatae et sociae 2 civitates ignominiae acciperent.
[9]
iusta deprecatio haec visa. Larisam ad Hostilium proconsulem—ab eo enim missi erant— legati redierunt.
[10]
Octavium retinuit secum, Popilium cum mille ferme militibus in hiberna Ambraciam misit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

