previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

28. et iam lucescebat omniaque sub oculis erant. et Fabius cum equitatu impetum dederat et consul eruptionem e castris in trepidos iam hostes fecerat; [2] dictator autem parte altera subsidia et secundam aciem adortus, circumagenti se ad dissonos clamores ac subitos tumultus hosti undique obiecerat uictorem peditem equitemque. [3] circumuenti igitur iam in medio ad unum omnes poenas rebellionis dedissent, ni Uettius Messius ex Uolscis, nobilior uir factis quam genere, iam orbem uoluentes suos increpans clara uoce 'hic praebituri' inquit, [4] 'uos telis hostium estis indefensi, inulti? quid igitur arma habetis, aut quid ultro bellum intulistis, in otio tumultuosi, in bello segnes? quid hic stantibus spei est? an deum aliquem protecturum uos rapturumque hinc putatis? [5] [p. 4046]ferro uia facienda est. hac qua me praegressum uideritis, agite, qui uisuri domos parentes coniuges liberos estis, ite mecum. non murus nec uallum sed armati armatis obstant. uirtute pares, necessitate, quae ultimum ac maximum telum est, superiores estis'. [6] haec locutum exsequentemque dicta redintegrato clamore secuti dant impressionem qua Postumius Albus cohortes obiecerat; et mouerunt uictorem, donec dictator pedem iam referentibus suis aduenit eoque omne proelium uersum est. [7] uni uiro Messio fortuna hostium innititur. multa utrimque uolnera, multa passim caedes est; iam ne duces quidem Romani incruenti pugnant. [8] unus Postumius ictus saxo, perfracto capite acie excessit; non dictatorem umerus uolneratus, non Fabium prope adfixum equo femur, non brachium abscisum consulem ex tam ancipiti proelio submouit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (11 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: