previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

50. omnium primum, ut erat diligentissimus religionum cultor, quae ad deos immortales pertinebant rettulit et senatus consultum facit: [2] fana omnia, quoad ea hostis possedisset, restituerentur terminarentur expiarenturque, expiatioque eorum in libris per duumuiros quaereretur; [3] cum Caeretibus hospitium publice fieret quod sacra populi Romani ac sacerdotes recepissent beneficioque eius populi non intermissus honos deum immortalium esset; [4] [p. 5076]ludi Capitolini fierent quod Iuppiter optimus maximus suam sedem atque arcem populi Romani in re trepida tutatus esset; collegiumque ad eam rem M. Furius dictator constitueret ex iis qui in Capitolio atque arce habitarent. [5] expiandae etiam uocis nocturnae quae nuntia cladis ante bellum Gallicum audita neglectaque esset mentio inlata, iussumque templum in Noua uia Aio Locutio fieri. [6] aurum quod Gallis ereptum erat quodque ex aliis templis inter trepidationem in Iouis cellam conlatum cum in quae referri oporteret confusa memoria esset, sacrum omne iudicatum et sub Iouis sella poni iussum. [7] iam ante in eo religio ciuitatis apparuerat quod cum in publico deesset aurum ex quo summa pactae mercedis Gallis confieret, a matronis conlatum acceperant ut sacro auro abstineretur. matronis gratiae actae honosque additus ut earum sicut uirorum post mortem sollemnis laudatio esset. [8] his peractis quae ad deos pertinebant quaeque per senatum agi poterant, tum demum agitantibus tribunis plebem adsiduis contionibus ut relictis ruinis in urbem paratam Ueios transmigrarent, in contionem uniuerso senatu prosequente escendit atque ita uerba fecit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
hide References (30 total)
  • Cross-references to this page (23):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Laudatio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ludi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Matrona
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sella
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Senatus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aio Locutio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aurum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Caere
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Caerites
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cella
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Collegium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Fanum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Funebres
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Furius Camillus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hospitium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Iupiter
    • Harper's, Aius Locutius
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), COLLE´GIUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), FANUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), FUNUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), HOSPI´TIUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LUDI CAPITOLI´NI
    • Smith's Bio, Aius Locu'tius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (7):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: