previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

32. Parvo intervallo ad respirandum debitoribus dato, postquam quietae res ab hostibus erant, celebrari de integro iuris dictio, et tantum abesse spes veteris levandi faenoris, ut tributo novum faenus contraheretur in murum a censoribus locatum saxo quadrato faciundum. [2] cui succumbere oneri coacta plebes, quia quem dilectum inpedirent non habebant tribuni plebis. [3] tribunos etiam militares patricios omnes coacta principum opibus fecit: L. Aemilium, P. Valerium quartum, C. Veturium, Ser. Sulpicium, L. et C. Quinctios Cincinnatos.

[4] iisdem opibus obtinuere, ut adversus Latinos Volscosque, qui coniunctis legionibus ad Satricum castra habebant, [5] nullo inpediente omnibus iunioribus sacramento adactis tres exercitus scriberent, unum ad praesidium urbis, alterum, qui, si qui alibi motus extitisset, ad subita belli mitti posset; tertium longe validissimum P. Valerius et L. Aemilius ad Satricum duxere. [6] ubi cum aciem instructam hostium loco aequo invenissent, extemplo pugnatum; et ut nondum satis certam victoriam, sic prosperae spei pugnam imber ingentibus procellis fusus diremit. [7] postero die iterata pugna; et aliquamdiu aequa virtute fortunaque Latinae maxime legiones, longa societate militiam Romanam edoctae, restabant. [8] eques inmissus ordines turbavit, turbatis signa peditum inlata, quantumque Romana se invexit acies, tantum hostes gradu demoti; [9] et, ut semel inclinavit pugna, iam intolerabilis Romana vis erat. fusi hostes cum Satricum, quod duo milia inde aberat, non castra peterent, ab equite maxime caesi; castra capta direptaque. ab Satrico nocte, [10] quae proelio proxima fuit, fugae simili agmine petunt Antium; et cum Romanus exercitus prope vestigiis sequeretur, plus tamen timor quam ira celeritatis habuit. prius itaque moenia intravere hostes, quam Romanus extrema agminis carpere aut morari posset. [11] inde aliquot dies vastando agro [p. 382] absumpti, nec Romanis satis instructis apparatu bellico ad moenia adgredienda nec illis ad subeundum pugnae casum.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Charles Flamstead Walters, Robert Seymour Conway, 1919)
hide References (29 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: