This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
11. et hercule tanti ea ad universi belli eventum1 momenti dimicatio fuit ut Gallorum exercitus
proxima nocte relictis trepide castris in Tiburtem
agrum atque inde societate belli facta commeatuque
benigne ab Tiburtibus adiutus mox in Campaniam
transient.
[2]
ea fuit causa cur proximo anno C.
Poetelius2 Balbus consul, cum collegae eius M.
Fabio Ambusto Hernici provincia evenisset, adversus
Tiburtes iussu populi exercitum duceret.
[3]
ad quorum
auxilium cum Galli ex Campania redissent, foedae
populationes in Labicano Tusculanoque et Albano
agro haud dubie Tiburtibus ducibus sunt factae;
[4]
et cum adversus Tiburtem hostem duce consule
contenta res publica esset, Gallicus tumultus dictatorem creari coegit. creatus Q. Servilius Ahala T.
Quinctium magistrum equitum dixit et ex auctoritate
patrum, si prospere id bellum evenisset, ludos
magnos vovit.
[5]
dictator, ad continendos proprio
bello Tiburtes consulari exercitu iusso manere,
omnes iuniores nullo detractante militiam sacramento adegit.
[6]
pugnatum haud procul porta Collina
[p. 390]
est totius viribus urbis in conspectu parentum3 coniugumque ac liberorum quae magna etiam absentibus hortamenta animi tum subiecta oculis simul verecundia misericordiaque militem accendebant.
[7]
magna
utrimque edita caede avertitur tandem acies Gallorum. fuga Tibur sicut arcem belli Gallici petunt;
palati a consule Poetelio haud procul Tibure excepti,
egressis ad opem ferendam Tiburtibus simul cum iis
intra portas compelluntur.
[8]
egregie cum ab dictatore
tum ab consule res gesta est. et consul alter Fabius
proeliis primum parvis, postremo una insigni pugna,
cum hostes totis adorti copiis essent, Hernicos
devincit.
[9]
dictator consulibus in senatu et apud
populum magnifice conlaudatis et suarum quoque
rerum illis remisso honore dictatura se abdicavit.
Poetelius de Gallis Tiburtibusque geminum triumphum egit: Fabio satis visum ut ovans urbem
iniret.
[10]
inridere Poeteli triumphum Tiburtes: ubi enim
eum secum acie conflixisse? spectatores paucos
fugae trepidationisque Gallorum extra portas
egressos, postquam in se quoque fieri impetum
viderint et sine discrimine obvios caedi, recepisse
se intra urbem:
[11]
eam rem triumpho dignam visam
Romanis. ne nimis mirum magnumque censerent
[p. 392]
tumultum exciere in hostium portis, maiorem ipsos4 trepidationem ante moenia sua visuros.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.