This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
30.
in Samnium incertis itum auspiciis est; cuius
rei vitium non in belli eventum, quod prospere gestum
est, sed in rabiem atque iras imperatorum vertit.
[2]
namque Papirius dictator a pullario monitus cum ad
auspicium repetendum Romam proficisceretur, magistro
equitum denuntiavit, ut sese loco teneret neu absente
se cum hoste manum consereret.
[3]
Q. Fabius cum post
profectionem dictatoris per exploratores conperisset
perinde omnia soluta apud hostes esse, ac si nemo
Romanus in Samnio esset,
[4]
seu ferox adulescens indignitate accensus, quod omnia in dictatore viderentur
reposita esse, seu occasione bene gerendae rei inductus,
exercitu instructo paratoque profectus ad Imbrinium
—ita vocant locum—acie cum Samnitibus conflixit.
ea fortuna pugnae fuit,
[5]
ut nihil relictum sit, quo, si
adfuisset dictator, res melius geri potuerit; non dux
militi, non miles duci defuit;
[6]
eques etiam auctore L.
Cominio tribuno militum, qui aliquotiens impetu capto
perrumpere non poterat hostium agmen, detraxit frenos
equis atque ita concitatos calcaribus permisit, ut sustinere eos nulla vis posset; per arma, per viros late
stragem dedere;
[7]
secutus pedes impetum equitum turbatis hostibus intulit signa. viginti milia hostium caesa
eo die traduntur. auctores habeo bis cum hoste signa
[p. 487]
conlata dictatore absente, bis rem egregie gestam;
apud antiquissimos scriptores una haec pugna invenitur; in quibusdam annalibus tota res praetermissa, est.
magister equitum,
[8]
ut ex tanta caede, multis potitus
spoliis congesta in ingentem acervum hostilia arma
subdito igne concremavit, seu votum id deorum cuipiam
fuit,
[9]
seu credere libet Fabio auctori eo facturn, ne suae
gloriae fructum dictator caperet nomenque ibi scriberet aut spolia in triumpho ferret.
[10]
litterae quoque de
re prospere gesta ad senatum, non ad dictatorem missae argumentum fuere minime cum eo communicantis
laudes. ita certe dictator id factum accepit, ut laetis
aliis victoria parta prae se ferret iram tristitiamque.
misso itaque repente senatu se ex curia proripuit,
[11]
tum vero non Samnitium magis legiones quam maiestatem dictatoriam et disciplinam militarem a magistro
equitum victam et eversam dictitans, si illi inpune
spretum imperium fuisset.
[12]
itaque plenus minarum
iraeque profectus in castra cum maximis itineribus
isset, non tamen praevenire famam aduentus sui potuit;
[13]
praecurrerant enim ab urbe, qui nuntiarent dictatorem avidum poenae venire, alternis paene verbis T.
Manli factum laudantem.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

