This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
13.
adversus quos Publilius consul cum dimicaturus esset, prius adloquendos milites ratus contionem
advocari iussit. ceterum sicut ingenti alacritate ad praetorium concursum est, ita prae clamore poscentium
pugnam nulla adhortatio imperatoris audita est:
[2]
suus
cuique animus memor ignominiae adhortator aderat.
vadunt igitur in proelium urgentes signiferos et, ne
mora in concursu pilis emittendis stringendisque inde gladiis esset, pila velut dato ad id signo abiciunt strictisque
gladiis cursu in hostem feruntur.
[3]
nihil illic imperatoriae artis ordinibus aut subsidiis locandis fuit; omnia
ira militaris prope vesano impetu egit.
[4]
itaque non
fusi modo hostes sunt, sed ne castris quidem suis fugam inpedire ausi Apuliam dissipati petiere; Luceriam
tamen coacto rursus in unum agmine est perventum.
Romanos ira eadem,
[5]
quae per mediam aciem hostium
tulerat, et in castra pertulit. ibi plus quam in acie
sanguinis ac caedis factum, praedaeque pars maior ira
corrupta.
[6]
exercitus alter cum Papirio consule locis maritimis pervenerat Arpos per omnia pacata Samnitium
magis iniuriis et odio quam beneficio ullo populi Romani;
[7]
nam Samnites, ea tempestate in montibus vicatim habitantes, campestria et maritima loca, contempto
cultorum molliore atque, ut evenit fere, locis simili
genere, ipsi montani atque agrestes depopulabantur.
quae regio si fida Samnitibus fuisset,
[8]
aut pervenire
Arpos exercitus Romanus nequisset, aut interiecta
inter Romam et Arpos penuria rerum omnium exclusos a commeatibus absumpsisset.
[9]
tum quoque profectos inde ad Luceriam, iuxta obsidentes obsessosque,
inopia vexavit. omnia ab Arpis Romanis suppeditabantur, ceterum adeo exigue, ut militi occupato stationibus vigiliisque et opere eques folliculis in castra
ab Arpis frumentum veheret,
[10]
interdum occursu hostium
[p. 517]
cogeretur abiecto ex equo frumento pugnare. obsessis
prius, quam alter consul victore exercitu advenit, et
commeatus ex montibus Samnitium invecti erant et
auxilia intromissa.
[11]
artiora omnia adventus Publili fecit,
qui obsidione delegata in curam collegae vagus per
agros cuncta infesta commeatibus hostium fecerat;
[12]
itaque cum spes nulla esset diutius obsessos inopiam
laturos, coacti Samnites, qui ad Luceriam castra habebant, undique contractis viribus signa cum Papirio
conferre.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

