This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
35.
dum ea Romae geruntur, iam Sutrium ab
Etruscis obsidebatur, consulique Fabio imis montibus
ducenti ad ferendam opem sociis temptandasque munitiones,
[p. 545]
si qua posset, acies hostium instructa occurrit;
[2]
quorum ingentem multitudinem cum ostenderet
subiecta late planities, consul, ut loco paucitatem
suorum adiuvaret, flectit paululum in clivos agmen aspreta erant strata saxis—, inde signa in hostem
obvertit.
[3]
Etrusci omnium praeterquam multitudinis
suae, qua sola freti erant, inmemores proelium ineunt
adeo raptim et avide, ut abiectis missilibus, quo celerius manus consererent, stringerent gladios vadentes
in hostem;
[4]
Romanus contra nunc tela nunc saxa,
quibus eos adfatim locus ipse armabat, ingerere.
[5]
igitur scuta galeaeque ictae cum etiam quos non vulneraverunt turbarent, neque subire erat facile ad propiorem pugnam, neque missilia habebant, quibus eminus
rem gererent;
[6]
stantes et expositos ad ictus, cum iam
satis nihil tegeret, quosdam etiam pedem referentes
fluctuantemque et instabilem aciem redintegrato clamore strictis gladiis hastati et principes invadunt.
[7]
eum impetum non tulerunt Etrusci versisque signis
fuga effusa castra repetunt.
[8]
sed equites Romani praevecti per obliqua campi cum se fugientibus obtulissent, omisso ad castra itinere montes petunt; inde
inermi paene agmine ac vexato vulneribus in silvam
Ciminiam penetratum. Romanus multis milibus Etruscorum caesis, duodequadraginta signis militaribus
captis, castris etiam hostium cum praeda ingenti potitur. tum de persequendo hoste agitari coeptum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.