This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
42.
Fabius, alienae sortis victor belli, in suam
provinciam exercitum reduxit.
[2]
itaque ei ob res tam
feliciter gestas, sicut priore anno populus continuaverat consulatum, ita senatus in insequentem annum,
quo Ap. Claudius, L. Volumnius consules fuerunt,
prorogavit maxime Appio adversante imperium.
[p. 555]
[3]
Appium censorem petisse consulatum comitiaque
eius ab L. Furio tribuno plebis interpellata, donec se
censura abdicarit, in quibusdam annalibus invenio.
creatus consul,
[4]
cum collegae novum bellum Sallentini
hostes decernerentur, Romae mansit, ut urbanis artibus opes augeret, quando belli decus penes alios esset.
Volumnium provinciae haud paenituit;
[5]
multa secunda
proelia fecit, aliquot urbes hostium vi cepit. praedae
erat largitor et benignitatem per se gratam comitate
adiuvabat militemque his artibus fecerat et periculi et
laboris avidum.
[6]
Q. Fabius pro consule ad urbem Allifas cum Samnitium exercitu signis conlatis confligit. minime ambigua res fuit; fusi hostes atque in castra conpulsi.
nec castra forent retenta, ni exiguum superfuisset
diei; ante noctem tamen sunt circumsessa et nocte
custodita, ne quis elabi posset.
[7]
postero die vixdum
luce certa deditio fieri coepta, et pacti, qui Samnitium
forent, ut cum singulis vestimentis emitterentur; ii omnes
sub iugum missi.
[8]
sociis Samnitium nihil cautum; ad septem milia sub corona veniere. qui se civem Hernicum dixerat, seorsus in custodia habitus.
eos omnes Fabius Romam ad senatum misit;
[9]
et cum
quaesitum esset, dilectu an voluntarii pro Samnitibus
adversus Romanos bellassent,
[10]
per Latinos populos
custodiendi dantur, iussique eam integram rem novi
consules P. Cornelius Arvina, Q. Marcius Tremulus —
hi enim iam creati erant—ad senatum referre.
[11]
id
aegre passi Hernici; concilium populorum omnium
habentibus Anagninis in circo, quem Maritimum vocant, praeter Aletrinatem Ferentinatemque et Verulanum omnes Hernici nominis populo Romano bellum
indixerunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.