previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Numantini fame coacti ipsi se per vicemtradentes trucidaverunt, captam urbem Scipio Africanus delevit et de ea triumphavit, quarto decimo anno post Carthaginem deletam. P. Rupilius consul in Sicilia cum fugitivis debellavit. Aristonicus Eumenis regis filius Asiam occupavit, cum testamento Attali regis legata populo Romano libera esse deberet. adversus eum P. Licinius Crassus consul, cum idem pontifex maximus esset, quod numquam antea factum erat, extra Italiam profectus proelio victus et occisus est. M. Perperna consul victum Aristonicum in deditionem accepit. Q. Pompeius Q. Metellus, tunc primum uterque ex plebe facti censores, lustrum condiderunt: censa sunt civium capita CCCXVIII DCCCXXIII, praeter pupillos pupillas et viduas. Q. Metellus censor censuit, ut cogerentur omnes ducere uxores liberorum creandorum causa. extat oratio eius, quam Augustus Caesar, cum de maritandis ordinibus ageret, velut in haec tempora scriptam in senatu recitavit. C. Atinius Labeo tribunus plebis Q. Metellum censorem, a quo senatu legendo praeteritus erat, de saxo deici iussit; quod ne fieret, ceteri tribuni plebis auxilio fuerunt. cum Carbo tribunus plebis rogationem tulisset, ut eundem tribunum pleb., quotiens vellet, creare liceret, rogationem eius P. Africanus gravissima oratione dissuasit; in qua dixit Ti. Gracchum iure caesum videri. C. Gracchus contra suasit rogationem, sed Scipio tenuit. bella inter Antiochum Syriae et Prahaten Parthorum regem gesta nec magis quietae res Aegypti referuntur. Ptolemaeus Euergetes cognominatus, ob nimiam crudelitatem suis invisus, incensa a populo regia clam Cypron profugit; et cum sorori eius Cleopatrae, quam filia eius virgine per vim compressa atque in matrimonium ducta repudiaverat, regnum a populo datum esset, infensus filium, quem ex illa habebat, in Cypro occidit caputque eius et manus et pedes matri misit. [p. 223] seditiones a triumviris Fulvio Flacco et C. Graccho et C. Papirio Carbone agro dividendo creatis excitatae; quibus cum P. Scipio Africanus adversaretur fortisque ac validus pridie domum se recepisset, mortuus in cubiculo inventus est. suspecta fuit, tamquam ei venenum dedisset, Sempronia uxor hinc maxime, quod soror esset Gracchorum, cum quibus simultas Africano fuerat. de morte tamen eius nulla quaestio acta. defuncto eo acrius seditiones triumvirales exarserunt. C. Sempronius consul adversus Iapydas primo male rem gessit; mox victoria cladem acceptam emendavit virtute Decimi Iunii Bruti, eius qui Lusitaniam subegerat.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
hide References (4 total)
  • Commentary references to this page (4):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, textual notes, 42.56
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.32
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.21
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: