previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Oenone Paridi

Nympha suo Paridi, quamvis suus esse recuset,
     Mittit ab Idaeis verba legenda iugis.
Perlegis? an coniunx prohibet nova? perlegenon est
     Ista Mycenaea littera facta manu!
Pegasis Oenone, Phrygiis celeberrima silvis,
     Laesa queror de te, si sinis ipse, meo.
5Quis deus opposuit nostris sua numina votis?
     Ne tua permaneam, quod mihi crimen obest?
Leniter, ex merito quidquid patiare, ferendum est;
     Quae venit indigno poena, dolenda venit.
Nondum tantus eras, cum te contenta marito
10      Edita de magno flumine nympha fui.
Qui nunc Priamidesabsit reverentia vero! —
     Servus eras; servo nubere nympha tuli!
Saepe greges inter requievimus arbore tecti,
     Mixtaque cum foliis praebuit herba torum;
15Saepe super stramen faenoque iacentibus alto
     Defensa est humili cana pruina casa.
Quis tibi monstrabat saltus venatibus aptos,
     Et tegeret catulos qua fera rupe suos?
Retia saepe comes maculis distincta tetendi;
20      Saepe citos egi per iuga longa canes.
Incisae servant a te mea nomina fagi,
     Et legor Oenone falce notata tua,
Populus est, memini, fluviali consita rivo,
     Est in qua nostri littera scripta memor:
25Et quantum trunci, tantum mea nomina crescunt.
     Crescite et in titulos surgite recta meos!
Popule, vive, precor, quae consita margine ripae
     Hoc in rugoso cortice carmen habes:
Cum Paris Oenone poterit spirare relicta,
30      Ad fontem Xanthi versa recurret aqua.
Xanthe, retro propera, versaeque recurrite lymphae!
     Sustinet Oenonen deseruisse Paris.
Illa dies fatum miserae mihi dixit, ab illa
     Pessima mutati coepit amoris hiemps,
35Qua Venus et Iuno sumptisque decentior armis
     Venit in arbitrium nuda Minerva tuum.
Attoniti micuere sinus, gelidusque cucurrit,
     Ut mihi narrasti, dura per ossa tremor.
Consuluineque enim modice terrebaranusque
40      Longaevosque senes. constitit esse nefas.
Caesa abies, sectaeque trabes, et classe parata
     Caerula ceratas accipit unda rates.
Flesti discedenshoc saltim parce negare!
     Miscuimus lacrimas maestus uterque suas;
Non sic adpositis vincitur vitibus ulmus,
     Ut tua sunt collo bracchia nexa meo.
A! quotiens, cum te vento quererere teneri,
50      Riserunt comitesille secundus erat!
Oscula dimissae quotiens repetita dedisti!
     Quam vix sustinuit dicere lingua 'vale'!
Aura levis rigido pendentia lintea malo
     Suscitat, et remis eruta canet aqua.
55Prosequor infelix oculis abeuntia vela,
     Qua licet, et lacrimis umet harena meis,
Utque celer venias, virides Nereidas oro
     Scilicet ut venias in mea damna celer!
Votis ergo meis alii rediture redisti?
60      Ei mihi, pro dira paelice blanda fui!
Adspicit inmensum moles nativa profundum
     Mons fuit; aequoreis illa resistit aquis.
Hinc ego vela tuae cognovi prima carinae,
     Et mihi per fluctus impetus ire fuit.
65Dum moror, in summa fulsit mihi purpura prora
     Pertimui; cultus non erat ille tuus.
Fit propior terrasque cita ratis attigit aura;
     Femineas vidi corde tremente genas.
Non satis id fueratquid enim furiosa morabar? —
70      Haerebat gremio turpis amica tuo!
Tunc vero rupique sinus et pectora planxi,
     Et secui madidas ungue rigente genas,
Inplevique sacram querulis ululatibus Iden
     Illuc has lacrimas in mea saxa tuli.
75Sic Helene doleat defectaque coniuge ploret,
     Quaeque prior nobis intulit, ipsa ferat!
Nunc tibi conveniunt, quae te per aperta sequantur
     Aequora legitimos destituantque viros;
At cum pauper eras armentaque pastor agebas,
80      Nulla nisi Oenone pauperis uxor erat.
Non ego miror opes, nec me tua regia tangit
     Nec de tot Priami dicar ut una nurus
Non tamen ut Priamus nymphae socer esse recuset,
     Aut Hecubae fuerim dissimulanda nurus;
85Dignaque sum fieri rerum matrona potentis;
     Sunt mihi, quas possint sceptra decere, manus.
Nec me, faginea quod tecum fronde iacebam,
     Despice; purpureo sum magis apta toro.
Denique tutus amor meus est; ibi nulla parantur
90      Bella, nec ultrices advehit unda rates.
Tyndaris infestis fugitiva reposcitur armis;
     Hac venit in thalamos dote superba tuos.
Quae si sit Danais reddenda, vel Hectora fratrem,
     Vel cum Deiphobo Polydamanta roga;
95Quid gravis Antenor, Priamus quid suadeat ipse,
     Consule, quis aetas longa magistra fuit!
Turpe rudimentum, patriae praeponere raptam.
     Causa pudenda tua est; iusta vir arma movet.
Nec tibi, si sapias, fidam promitte Lacaenam,
100      Quae sit in amplexus tam cito versa tuos.
Ut minor Atrides temerati foedera lecti
     Clamat et externo laesus amore dolet,
Tu quoque clamabis. nulla reparabilis arte
     Laesa pudicitia est; deperit illa semel.
105Ardet amore tui? sic et Menelaon amavit.
     Nunc iacet in viduo credulus ille toro.
Felix Andromache, certo bene nupta marito!
     Uxor ad exemplum fratris habenda fui;
Tu levior foliis, tum cum sine pondere suci
110      Mobilibus ventis arida facta volant;
Et minus est in te quam summa pondus arista,
     Quae levis adsiduis solibus usta riget.
Hoc tuanam recoloquondam germana canebat,
     Sic mihi diffusis vaticinata comis:
115'Quid facis, Oenone? quid harenae semina mandas?
     Non profecturis litora bubus aras.
Graia iuvenca venit, quae te patriamque domumque
     Perdat! io prohibe! Graia iuvenca venit!
Dum licet, obscenam ponto demergite puppim!
120      Heu! quantum Phrygii sanguinis illa vehit!'
Vox erat in cursu: famulae rapuere furentem;
     At mihi flaventes diriguere comae.
A, nimium miserae vates mihi vera fuisti
     Possidet, en, saltus illa iuvenca meos!
125Sit facie quamvis insignis, adultera certe est;
     Deseruit socios hospite capta deos.
Illam de patria Theseusnisi nomine fallor
     Nescio quis Theseus abstulit ante sua.
A iuvene et cupido credatur reddita virgo?
130      Unde hoc conpererim tam bene, quaeris? amo.
Vim licet appelles et culpam nomine veles;
     Quae totiens rapta est, praebuit ipsa rapi.
At manet Oenone fallenti casta marito
     Et poteras falli legibus ipse tuis!
135Me Satyri celeressilvis ego tecta latebam
     Quaesierunt rapido, turba proterva, pede
Cornigerumque caput pinu praecinctus acuta
     Faunus in inmensis, qua tumet Ida, iugis.
Me fide conspicuus Troiae munitor amavit,
     Admisitque meas ad sua dona manus.
Quaecumque herba potens ad opem radixque medenti
     Utilis in toto nascitur orbe, mea est.
Me miseram, quod amor non est medicabilis herbis!
150      Deficior prudens artis ab arte mea.
Quod nec graminibus tellus fecunda creandis
     Nec deus, auxilium tu mihi ferre potes.
155Et potes, et meruidignae miserere puellae!
     Non ego cum Danais arma cruenta fero
Sed tua sum tecumque fui puerilibus annis
     Et tua, quod superest temporis, esse precor!

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (1813)
load focus English (1813)
hide References (5 total)
  • Commentary references to this page (4):
    • John Conington, Commentary on Vergil's Aeneid, Volume 1, 2.110, 111
    • Sir Richard C. Jebb, Commentary on Sophocles: Oedipus at Colonus, 344
    • Charles Simmons, The Metamorphoses of Ovid, Books XIII and XIV, 13.288
    • Charles Simmons, The Metamorphoses of Ovid, Books XIII and XIV, 13.848
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: