previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Myrrha.

Editus hac ille est, qui, si sine prole fuisset,
inter felices Cinyras potuisset haberi.

300Dira canam: procul hinc natae, procul este parentes!
Aut, mea si vestras mulcebunt carmina mentes,
desit in hac mihi parte fides, nec credite factum,
vel, si credetis, facti quoque credite poenam.
Si tamen admissum sinit hoc natura videri,
305gentibus Ismariis et nostro gratulor orbi,
gratulor huic terrae, quod abest regionibus illis,
quae tantum genuere nefas. Sit dives amomo
cinnamaque costumque suum sudataque ligno
tura ferat floresque alios Panchaia tellus,
310dum ferat et murram: tanti nova non fuit arbor.
Ipse negat nocuisse tibi sua tela Cupido,
Myrrha, facesque suas a crimine vindicat isto.
Stipite te Stygio tumidisque adflavit echidnis
e tribus una soror. Scelus est odisse parentem:
315hic amor est odio maius scelus. Undique lecti
te cupiunt proceres, totoque oriente iuventus
ad thalami certamen adest. Ex omnibus unum
elige, Myrrha, virum: dum ne sit in omnibus unus.
Illa quidem sentit foedoque repugnat amori
320et secumquo mente feror? quid molior?” inquit:
di, precor, et pietas sacrataque iura parentum,
hoc prohibete nefas scelerique resistite nostro, —
si tamen hoc scelus est. Sed enim damnare negatur
hanc venerem pietas, coeuntque animalia nullo
325cetera delicto. Nec habetur turpe iuvencae
ferre patrem tergo, fit equo sua filia coniunx,
quasque creavit init pecudes caper, ipsaque, cuius
semine concepta est, ex illo concipit ales.
Felices, quibus ista licent! Humana malignas
330cura dedit leges, et quod natura remittit,
invida iura negant. Gentes tamen esse feruntur,
in quibus et nato genetrix et nata parenti
iungitur, ut pietas geminato crescat amore.
Me miseram, quod non nasci mihi contigit illic,
335fortunaque loci laedor! — Quid in ista revolvor?
Spes interdictae discedite! Dignus amari
ille, sed ut pater, est. — Ergo si filia magni
non essem Cinyrae, Cinyrae concumbere possem;
nunc quia iam meus est, non est meus, ipsaque damno
340est mihi proximitas: aliena potentior essem.
Ire libet procul hinc patriaeque relinquere fines,
dum scelus effugiam. Retinet malus ardor amantem,
ut praesens spectem Cinyram tangamque loquarque
osculaque admoveam, si nil conceditur ultra.
345Ultra autem spectare aliquid potes, impia virgo?
Et quot confundas et iura et nomina, sentis!
Tune eris et matris paelex et adultera patris?
Tune soror nati genetrixque vocabere fratris?
Nec metues atro crinitas angue sorores,
350quas facibus saevis oculos atque ora petentes
noxia corda vident? At tu, dum corpore non es
passa nefas, animo ne concipe, neve potentis
concubitu vetito naturae pollue foedus.
Velle puta: res ipsa vetat. Pius ille memorque est
355moriset o vellem similis furor esset in illo!”

Dixerat, at Cinyras, quem copia digna procorum,
quid faciat, dubitare facit, scitatur ab ipsa
nominibus dictis, cuius velit esse mariti.
Illa silet primo, patriisque in vultibus haerens
360aestuat et tepido suffundit lumina rore.
Virginei Cinyras haec credens esse timoris,
flere vetat siccatque genas atque oscula iungit.
Myrrha datis nimium gaudet: consultaque, qualem
optet habere virum, “similem tibidixit. At ille
365non intellectam vocem conlaudat etesto
tam pia semperait. Pietatis nomine dicto
demisit vultus sceleris sibi conscia virgo.

Noctis erat medium, curasque et corpora somnus
solverat. At virgo Cinyreia pervigil igni
370carpitur indomito furiosaque vota retractat.
Et modo desperat, modo vult temptare, pudetque
et cupit, et, quid agat, non invenit. Utque securi
saucia trabs ingens, ubi plaga novissima restat,
quo cadat, in dubio est omnique a parte timetur:
375sic animus vario labefactus vulnere nutat
huc levis atque illuc momentaque sumit utroque.
Nec modus aut requies, nisi mors, reperitur amoris.
Mors placet. Erigitur laqueoque innectere fauces
destinat et zona summo de poste revincta
380care vale Cinyra causamque intellege mortis!”
dixit et aptabat pallenti vincula collo.

Murmura verborum fidas nutricis ad aures
pervenisse ferunt limen servantis alumnae.
Surgit anus reseratque fores, mortisque paratae
385instrumenta videns spatio conclamat eodem
seque ferit scinditque sinus ereptaque collo
vincula dilaniat. Tum denique flere vacavit,
tum dare complexus laqueique requirere causam.
Muta silet virgo terramque inmota tuetur
390et deprensa dolet tardae conamina mortis.
Instat anus canosque suos et inania nudans
ubera per cunas alimentaque prima precatur,
ut sibi committat, quidquid dolet. Illa rogantem
aversata gemit. Certa est exquirere nutrix
395nec solam spondere fidem: “dicinquitopemque
me sine ferre tibi; non est mea pigra senectus.
Seu furor est, habeo, quae carmine sanet et herbis,
sive aliquis nocuit, magico lustrabere ritu,
ira deum sive est, sacris placabilis ira.
400Quid rear ulterius ? Certe fortuna domusque
sospes et in cursu est, vivit genetrixque paterque.”

Myrrha, patre audito, suspiria duxit ab imo
pectore. Nec nutrix etiamnum concipit ullum
mente nefas, aliquemque tamen praesentit amorem;
405propositique tenax, quodcumque est, orat, ut ipsi
indicet, et gremio lacrimantem tollit anili
atque ita complectens infirmis membra lacertis
sensimus,” inquitamas! sed et hic mea (pone timorem)
sedulitas erit apta tibi, nec sentiet umquam
410hoc pater.” Exsiluit gremio furibunda torumque
ore premensdiscede, precor, miseroque pudori
parce!” ait. Instantidiscede, aut desinedixit
quaerere, quid doleam: scelus est, quod scire laboras.”

Horret anus tremulasque manus annisque metuque
415tendit et ante pedes supplex procumbit alumnae
et modo blanditur, modo, si non conscia fiat,
terret; et indicium laquei coeptaeque minatur
mortis et officium commisso spondet amori.
Extulit illa caput lacrimisque implevit obortis
420pectora nutricis; conataque saepe fateri
saepe tenet vocem, pudibundaque vestibus ora
texit etodixitfelicem coniuge matrem!”
Hactenus, et gemuit. Gelidus nutricis in artus
ossaque (sensit enim) penetrat tremor, albaque toto
425vertice canities rigidis stetit hirta capillis.
Multaque, ut excuteret diros, si posset, amores,
addidit: at virgo scit se non falsa moneri,
certa mori tamen est, si non potiatur amore.
Vive,” ait haecpotiere tuo” — et, non ausaparente
430dicere, conticuit promissaque numine firmat.

Festa piae Cereris celebrabant annua matres
illa, quibus nivea velatae corpora veste
primitias frugum dant spicea serta suarum
perque novem noctes venerem tactusque viriles
435in vetitis numerant. Turba Cenchreis in illa
regis adest coniunx, arcanaque sacra frequentat.
Ergo legitima vacuus dum coniuge lectus,
nacta gravem vino Cinyram male sedula nutrix,
nomine mentito veros exponit amores
440et faciem laudat. Quaesitis virginis annis
paraitest Myrrhae.” Quam postquam adducere iussa est
utque domum rediit, “gaude meadixitalumna:
vicimus.” Infelix non toto pectore sentit
laetitiam virgo, praesagaque pectora maerent;
445sed tamen et gaudet: tanta est discordia mentis.

Tempus erat, quo cuncta silent, interque triones
flexerat obliquo plaustrum temone Bootes:
ad facinus venit illa suum. Fugit aurea caelo
luna, tegunt nigrae latitantia sidera nubes:
450nox caret igne suo. Primus tegis, Icare, vultus
Erigoneque pio sacrata parentis amore.
Ter pedis offensi signo est revocata, ter omen
funereus bubo letali carmine fecit:
it tamen, et tenebrae minuunt noxque atra pudorem;
455nutricisque manum laeva tenet, altera motu
caecum iter explorat. Thalami iam limina tangit,
iamque fores aperit, iam ducitur intus: at illi
poplite succiduo genua intremuere, fugitque
et color et sanguis, animusque relinquit euntem.
460Quoque suo propior sceleri est, magis horret, et ausi
paenitet, et vellet non cognita posse reverti.
Cunctantem longaeva manu deducit et alto
admotam lecto cum traderetaccipe,” dixit
ista tua est, Cinyradevotaque corpora iunxit.
465Accipit obsceno genitor sua viscera lecto
virgineosque metus levat hortaturque timentem.
Forsitan aetatis quoque nominefiliadixit,
dixit et illapater,” sceleri ne nomina desint.
Plena patris thalamis excedit et impia diro
470semina fert utero conceptaque crimina portat.

Postera nox facinus geminat. Nec finis in illa est:
cum tandem Cinyras, avidus cognoscere amantem
post tot concubitus, inlato lumine vidit
et scelus et natam, verbisque dolore retentis
475pendenti nitidum vagina deripit ensem.
Myrrha fugit, tenebrisque et caecae munere noctis
intercepta neci est: latosque vagata per agros
palmiferos Arabas Panchaeaque rura reliquit;
perque novem erravit redeuntis cornua lunae,
480cum tandem terra requievit fessa Sabaea;
vixque uteri portabat onus. Tum nescia voti
atque inter mortisque metus et taedia vitae
est tales complexa preces: “O siqua patetis
numina confessis, merui nec triste recuso
485supplicium. Sed ne violem vivosque superstes
mortuaque exstinctos, ambobus pellite regnis
mutataeque mihi vitamque necemque negate.”

Numen confessis aliquod patet: ultima certe
vota suos habuere deos. Nam crura loquentis
490terra supervenit, ruptosque obliqua per ungues
porrigitur radix, longi firmamina trunci;
ossaque robur agunt, mediaque manente medulla
sanguis it in sucos, in magnos bracchia ramos,
in parvos digiti, duratur cortice pellis.
495Iamque gravem crescens uterum perstrinxerat arbor
pectoraque obruerat collumque operire parabat,
non tulit illa moram venientique obvia ligno
subsedit mersitque suos in cortice vultus.
Quae quamquam amisit veteres cum corpore sensus,
500flet tamen, et tepidae manant ex arbore guttae.
Est honor et lacrimis, stillataque robore murra
nomen erile tenet nulloque tacebitur aevo.

At male conceptus sub robore creverat infans
quaerebatque viam, qua se genetrice relicta
505exsereret: media gravidus tumet arbore venter.
Tendit onus matrem: neque habent sua verba dolores,
nec Lucina potest parientis voce vocari.
Nitenti tamen est similis curvataque crebros
dat gemitus arbor lacrimisque cadentibus umet.
510Constitit ad ramos mitis Lucina dolentes
admovitque manus et verba puerpera dixit.
Arbor agit rimas et fissa cortice vivum
reddit onus, vagitque puer; quem mollibus herbis
naides impositum lacrimis unxere parentis.
515Laudaret faciem Livor quoque. Qualia namque
corpora nudorum tabula pinguntur Amorum,
talis erat: sed, ne faciat discrimina cultus,
aut huic adde leves, aut illi deme pharetras.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • Charles Simmons, The Metamorphoses of Ovid, Books XIII and XIV, 13.533
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: