previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Signa tubae dederant, cum carcere pronus uterque
emicat et summam celeri pede libat harenam.
Posse putes illos sicco freta radere passu
655et segetis canae stantes percurrere aristas.
Adiciunt animos iuveni clamorque favorque
verbaque dicentum: “Nunc, nunc incumbere tempus!
Hippomene, propera! nunc viribus utere totis!
pelle moram, vinces!” Dubium, Megareius heros
660gaudeat, an virgo magis his Schoeneia dictis.
O quotiens, cum iam posset transire, morata est
spectatosque diu vultus invita reliquit!
Aridus e lasso veniebat anhelitus ore,
metaque erat longe. Tum denique de tribus unum
665fetibus arboreis proles Neptunia misit.
Obstipuit virgo, nitidique cupidine pomi
declinat cursus aurumque volubile tollit.
Praeterit Hippomenes! Resonant spectacula plausu.
Illa moram celeri cessataque tempora cursu
670corrigit atque iterum iuvenem post terga relinquit.
Et rursus pomi iactu remorata secundi
consequitur transitque virum. Pars ultima cursus
restabat; “nuncinquitades, dea muneris auctor!”
inque latus campi, quo tardius illa rediret,
675iecit ab obliquo nitidum iuvenaliter aurum.
An peteret, virgo visa est dubitare: coegi
tollere et adieci sublato pondera malo
impediique oneris pariter gravitate moraque.
Neve meus sermo cursu sit tardior ipso,
680praeterita est virgo: duxit sua praemia victor.

Dignane, cui grates ageret, cui turis honorem
ferret, Adoni, fui? — nec grates inmemor egit,
nec mihi tura dedit. Subitam convertor in iram;
contemptuque dolens, ne sim spernenda futuris,
685exemplo caveo meque ipsa exhortor in ambos.

Templa, deum Matri quae quondam clarus Echion
fecerat ex voto, nemorosis abdita silvis,
transibant, et iter longum requiescere suasit.
Illic concubitus intempestiva cupido
690occupat Hippomenen, a numine concita nostro.
Luminis exigui fuerat prope templa recessus,
speluncae similis, nativo pumice tectus,
religione sacer prisca, quo multa sacerdos
lignea contulerat veterum simulacra deorum.
695Hunc init et vetito temerat sacraria probro.
Sacra retorserunt oculos; turritaque Mater
an Stygia sontes dubitavit mergeret unda.
Poena levis visa est. Ergo modo levia fulvae
colla iubae velant, digiti curvantur in ungues,
700ex umeris armi fiunt, in pectora totum
pondus abit, summae cauda verruntur harenae.
Iram vultus habet, pro verbis murmura reddunt,
pro thalamis celebrant silvas: aliisque timendi
dente premunt domito Cybeleia frena leones.
705Hos tu, care mihi, cumque his genus omne ferarum,
quod non terga fugae, sed pugnae pectora praebet,
effuge, ne virtus tua sit damnosa duobus.”

ADONIS TRANSFORMED

Illa quidem monuit iunctisque per aera cygnis
carpit iter: sed stat monitis contraria virtus.

710Forte suem latebris vestigia certa secuti
excivere canes, silvisque exire parantem
fixerat obliquo iuvenis Cinyreius ictu.
Protinus excussit pando venabula rostro
sanguine tincta suo trepidumque et tuta petentem
715trux aper insequitur totosque sub inguine dentes
abdidit et fulva moribundum stravit harena.

Vecta levi curru medias Cytherea per auras
Cypron olorinis nondum pervenerat alis,
agnovit longe gemitum morientis et albas
720flexit aves illuc. Utque aethere vidit ab alto
exanimem inque suo iactantem sanguine corpus,
desiluit pariterque sinum pariterque capillos
rupit et indignis percussit pectora palmis.
Questaque cum fatisat non tamen omnia vestri
725iuris eruntdixit. “Luctus monimenta manebunt
semper, Adoni, mei, repetitaque mortis imago
annua plangoris peraget simulamina nostri.
At cruor in florem mutabitur. An tibi quondam
femineos artus in olentes vertere mentas,
730Persephone, licuit: nobis Cinyreius heros
invidiae mutatus erit ?” — Sic fata cruorem
nectare odorato sparsit: qui tactus ab illo
intumuit sic ut fulvo perlucida caeno
surgere bulla solet. Nec plena longior hora
735facta mora est, cum flos de sanguine concolor ortus,
qualem, quae lento celant sub cortice granum,
punica ferre solent. Brevis est tamen usus in illo:
namque male haerentem et nimia levitate caducum
excutiunt idem, qui praestant nomina, venti.”

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in notes to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: