previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Arbores motae. Cyparissus.

Collis erat collemque super planissima campi
area, quam viridem faciebant graminis herbae.
Umbra loco deerat: qua postquam parte resedit
dis genitus vates et fila sonantia movit,
90umbra loco venit. Non Chaonis afuit arbor.
non nemus Heliadum, non frondibus aesculus altis,
nec tiliae molles, nec fagus et innuba laurus,
et coryli fragiles et fraxinus utilis hastis
enodisque abies curvataque glandibus ilex
95et platanus genialis acerque coloribus impar
amnicolaeque simul salices et aquatica lotos
perpetuoque virens buxum tenuesque myricae
et bicolor myrtus et bacis caerula tinus.
Vos quoque, flexipedes hederae, venistis et una
100pampineae vites et amictae vitibus ulmi,
ornique et piceae pomoque onerata rubenti
arbutus et lentae, victoris praemia, palmae
et succincta comas hirsutaque vertice pinus,
grata deum matri; siquidem Cybeleius Attis
105exuit hac hominem truncoque induruit illo.

CYPARISSUS

Adfuit huic turbae metas imitata cupressus,
nunc arbor, puer ante deo dilectus ab illo,
qui citharam nervis et nervis temperat arcum.
Namque sacer nymphis Carthaea tenentibus arva
110ingens cervus erat, lateque patentibus altas
ipse suo capiti praebebat cornibus umbras.
Cornua fulgebant auro, demissaque in armos
pendebant tereti gemmata monilia collo.
Bulla super frontem parvis argentea loris
115vincta movebatur parilique aetate: nitebant
auribus e geminis circum cava tempora bacae.
Isque metu vacuus naturalique pavore
deposito celebrare domos mulcendaque colla
quamlibet ignotis manibus praebere solebat.
120Sed tamen ante alios, Ceae pulcherrime gentis,
gratus erat, Cyparisse, tibi. Tu pabula cervum
ad nova, tu liquidi ducebas fontis ad undam,
tu modo nectebas varios per cornua flores,
nunc eques in tergo residens huc laetus et illuc
125mollia purpureis frenabas ora capistris.

Aestus erat mediusque dies, solisque vapore
concava litorei fervebant bracchia cancri:
fessus in herbosa posuit sua corpora terra
cervus et arborea frigus ducebat ab umbra.
130Hunc puer imprudens iaculo Cyparissus acuto
fixit; et ut saevo morientem vulnere vidit,
velle mori statuit. Quae non solacia Phoebus
dixit et ut leviter pro materiaque doleret,
admonuit! Gemit ille tamen munusque supremum
135hoc petit a superis, ut tempore lugeat omni.
Iamque per inmensos egesto sanguine fletus
in viridem verti coeperunt membra colorem,
et modo qui nivea pendebant fronte capilli,
horrida caesaries fieri sumptoque rigore
140sidereum gracili spectare cacumine caelum.
Ingemuit tristisque deuslugebere nobis
lugebisque alios aderisque dolentibusinquit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (4 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: