previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Midas aureus.

85Nec satis hoc Baccho est: ipsos quoque deserit agros
cumque choro meliore sui vineta Timoli
Pactolonque petit, quamvis non aureus illo
tempore nec caris erat invidiosus harenis.
Hunc adsueta cohors satyri bacchaeque frequentant,
90at Silenus abest: titubantem annisque meroque
ruricolae cepere Phryges vinctumque coronis
ad regem duxere Midan, cui Thracius Orpheus
orgia tradiderat cum Cecropio Eumolpo.
Quem simul agnovit socium comitemque sacrorum,
95hospitis adventu festum genialiter egit
per bis quinque dies et iunctas ordine noctes.
Et iam stellarum sublime coegerat agmen
Lucifer undecimus, Lydos cum laetus in agros
rex venit et iuveni Silenum reddit alumno.

100Huic deus optandi gratum, sed inutile, fecit
muneris arbitrium, gaudens altore recepto.
Ille male usurus donis aiteffice, quidquid
corpore contigero fulvum vertatur in aurum.”
Adnuit optatis nocituraque munera solvit
105Liber, et indoluit, quod non meliora petisset.

Laetus abit gaudetque malo Berecyntius heros
pollicitique fidem tangendo singula temptat
Vixque sibi credens non alta fronde virentem
ilice detraxit virgam: virga aurea facta est.
110Tollit humo saxum: saxum quoque palluit auro.
Contigit et glaebam: contactu glaeba potenti
massa fit. Arentes Cereris decerpsit aristas:
aurea messis erat. Demptum tenet arbore pomum:
Hesperidas donasse putes. Si postibus altis
115admovit digitos, postes radiare videntur.
Ille etiam liquidis palmas ubi laverat undis,
unda fluens palmis Danaen eludere posset.
Vix spes ipse suas animo capit aurea fingens
omnia. Gaudenti mensas posuere ministri
120exstructas dapibus nec tostae frugis egentes.

Tum vero, sive ille sua Cerealia dextra
munera contigerat, Cerealia dona rigebant,
sive dapes avido convellere dente parabat,
lammina fulva dapes admoto dente premebat.
125Miscuerat puris auctorem muneris undis:
fusile per rictus aurum fluitare videres.

Attonitus novitate mali, divesque miserque,
effugere optat opes et, quae modo voverat, odit.
Copia nulla famem relevat; sitis arida guttur
130urit, et inviso meritus torquetur ab auro
Ad caelumque manus et splendida bracchia tollens
da veniam, Lenaee pater! peccavimus,” inquit,
sed miserere, precor, speciosoque eripe damno.”
Mite deum numen: Bacchus peccasse fatentem
135restituit factique fide data munera solvit
Neve male optato maneas circumlitus auro,
vadeaitad magnis vicinum Sardibus amnem
perque iugum ripae labentibus obvius undis
carpe viam, donec venias ad fluminis ortus,
140spumigeroque tuum fonti, qua plurimus exit,
subde caput corpusque simul, simul elue crimen.”

Rex iussae succedit aquae: vis aurea tinxit
flumen et humano de corpore cessit in amnem.
Nunc quoque iam veteris percepto semine venae
145arva rigent auro madidis pallentia glaebis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (3 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: