previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Midae aures.

Ille, perosus opes, silvas et rura colebat
Panaque montanis habitantem semper in antris.
Pingue sed ingenium mansit, nocituraque, ut ante,
rursus erant domino stultae praecordia mentis.
150Nam freta prospiciens late riget arduus alto
Tmolus in adscensu, clivoque extensus utroque
Sardibus hinc, illinc parvis finitur Hypaepis.
Pan ibi dum teneris iactat sua carmina nymphis
et leve cerata modulatur harundine carmen,
155ausus Apollineos prae se contemnere cantus,
iudice sub Tmolo certamen venit ad impar.

Monte suo senior iudex consedit et aures
liberat arboribus: quercu coma caerula tantum
cingitur, et pendent circum cava tempora glandes.
160Isque deum pecoris spectansin indicedixit
nulla mora est.” Calamis agrestibus insonat ille
barbaricoque Midan (aderat nam forte canenti)
carmine delenit. Post hunc sacer ora retorsit
Tmolus ad os Phoebi: vultum sua silva secuta est.
165Ille caput flavum lauro Parnaside vinctus
verrit humum Tyrio saturata murice palla,
instrictamque fidem gemmis et dentibus Indis
sustinet a laeva; tenuit manus altera plectrum.
Artificis status ipse fuit. Tum stamina docto
170pollice sollicitat, quorum dulcedine captus
Pana iubet Tmolus citharae submittere cannas.

Iudicium sanctique placet sententia montis
omnibus, arguitur tamen atque iniusta vocatur
unius sermone Midae; nec Delius aures
175humanam stolidas patitur retinere figuram,
sed trahit in spatium villisque albentibus implet
instabilesque imas facit et dat posse moveri,
cetera sunt hominis: partem damnatur in unam
induiturque aures lente gradientis aselli.

180Ille quidem celare cupit, turpisque pudore
tempora purpureis temptat velare tiaris.
Sed solitus longos ferro resecare capillos
viderat hoc famulus. Qui cum nec prodere visum
dedecus auderet, cupiens efferre sub auras,
185nec posset reticere tamen, secedit humumque
effodit et, domini quales adspexerit aures,
voce refert parva terraeque inmurmurat haustae,
indiciumque suae vocis tellure regesta
obruit et scrobibus tacitus discedit opertis.
190Creber harundinibus tremulis ibi surgere lucus
coepit et, ut primum pleno maturuit anno,
prodidit agricolam: leni nam motus ab austro
obruta verba refert dominique coarguit aures.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (3 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • Charles Simmons, The Metamorphoses of Ovid, Books XIII and XIV, 13.608
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: