previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Peleus apud Ceycem.

Felix et nato, felix et coniuge Peleus
et cui, si demas iugulati crimina Phoci,
omnia contigerant. Fraterno sanguine sontem
expulsumque domo patria Trachinia tellus
270accipit. Hic regnum sine vi, sine caede regebat
Lucifero genitore satus patriumque nitorem
ore ferens Ceyx, illo qui tempore maestus
dissimilisque sui fratrem lugebat ademptum.

Quo postquam Aeacides fessus curaque viaque
275venit et intravit paucis comitantibus urbem,
quosque greges pecorum, quae secum armenta trahebat,
haud procul a muris sub opaca valle reliquit,
copia cum facta est adeundi tecta tyranni,
velamenta manu praetendens supplice, qui sit
280se quoque satus, memorat, tantum sua crimina celat
mentiturque fugae causam: petit, urbe vel agro
se iuvet. Hunc contra placido Trachinius ore
talibus adloquitur: “Mediae quoque commoda plebi
nostra patent, Peleu, nec inhospita regna tenemus.
285Adicis huic animo momento potentia, clarum
nomen avumque Iovem. Ne tempora perde precando!
Quod petis, omne feres tuaque haec pro parte vocato,
qualiacumque vides! Utinam meliora videres!'
Et flebat: moveat tantos quae causa dolores,
290Peleusque comitesque rogant. Quibus ille profatur:

Forsitan hanc volucrem, rapto quae vivit et omnes
terret aves, semper pennas habuisse putetis:
vir fuit et (tanta est animi constantia!) iam tum
acer erat belloque ferox ad vimque paratus,
295nomine Daedalion. Illo genitore creatis,
qui vocat auroram caeloque novissimus exit,
(cura mihi pax est) pacis mihi cura tenendae
coniugiique fuit, fratri fera bella placebant:
illius virtus reges gentesque subegit,
300quae nunc Thisbaeas agitat mutata columbas.

Nata erat huic Chione. Quae dotatissima forma
mille procos habuit, bis septem nubilis annis.
Forte revertentes Phoebus Maiaque creatus,
ille suis Delphis, hic vertice Cylleneo,
305videre hanc pariter, pariter traxere calorem.
Spem veneris differt in tempora noctis Apollo,
non fert ille moras virgaque movente soporem
virginis os tangit: tactu iacet illa potenti
vimque dei patitur. Nox caelum sparserat astris:
310Phoebus anum simulat praereptaque gaudia sumit.

Ut sua maturus complevit tempora venter,
alipedis de stirpe dei versuta propago
nascitur, Autolycus, furtum ingeniosus ad omne,
candida de nigris et de candentibus atra
315qui facere adsuerat, patriae non degener artis;
nascitur e Phoebo (namque est enixa gemellos)
carmine vocali clarus citharaque Philammon.
Quid peperisse duos et dis placuisse duobus
et forti genitore et progenitore Tonanti
320esse satam prodest? An obest quoque gloria? multis
Offuit, huic certe! Quae se praeferre Dianae
sustinuit faciemque deae culpavit. At illi
ira ferox mota estfactisqueplacebimusinquit.

Nec mora, curvavit cornu nervoque sagittam
325impulit et meritam traiecit harundine linguam.
Lingua tacet, nec vox temptataque verba sequuntur,
conantemque loqui cum sanguine vita reliquit.
Quo miser amplexus ego tum patriumque dolorem
corde tuli fratrique pio solacia dixi!
330Quae pater haud aliter quam cautes murmura ponti
accipit et natam delamentatur ademptam.
Ut vero ardentem vidit, quater impetus illi
in medios fuit ire rogos; quater inde repulsus
concita membra fugae mandat similisque iuvenco
335spicula crabronum pressa cervice gerenti,
qua via nulla, ruit. Iam tum mihi currere visus
plus homine est, alasque pedes sumpsisse putares.
Effugit ergo omnes veloxque cupidine leti
vertice Parnasi potitur. Miseratus Apollo,
340cum se Daedalion saxo misisset ab alto,
fecit avem et subitis pendentem sustulit alis
oraque adunca dedit, curvos dedit unguibus hamos,
virtutem antiquam, maiores corpore vires.
Et nunc accipiter, nulli satis aequus, in omnes
345saevit aves aliisque dolens fit causa dolendi.”

PELEUS AND THE WOLF

Quae dum Lucifero genitus miracula narrat
de consorte suo, cursu festinus anhelo
advolat armenti custos Phoceus Onetor
etPeleu, Peleu! magnae tibi nuntius adsum
350cladisait. Quodcumque ferat, iubet edere Peleus,
pendet et ipse metu trepidi Trachinius oris.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (6 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • Charles Simmons, The Metamorphoses of Ovid, Books XIII and XIV, 13.146
  • Cross-references to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (4):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: