previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Est prope Cimmerios longo spelunca recessu,
mons cavus, ignavi domus et penetralia Somni:
quo numquam radiis oriens mediusve cadensve
595Phoebus adire potest. Nebulae caligine mixtae
exhalantur humo dubiaeque crepuscula lucis.
Non vigil ales ibi cristati cantibus oris
evocat auroram, nec voce silentia rumpunt
sollicitive canes canibusve sagacior anser.
600Non fera, non pecudes, non moti flamine rami
humanaeve sonum reddunt convicia linguae:
muta quies habitat; saxo tamen exit ab imo
rivus aquae Lethes, per quem cum murmure labens
invitat somnos crepitantibus unda lapillis.
605Ante fores antri fecunda papavera florent
innumeraeque herbae, quarum de lacte soporem
nox legit et spargit per opacas umida terras.
Ianua nec verso stridores cardine reddit:
nulla domo tota, custos in limine nullus.
610At medio torus est ebeno sublimis in antro,
plumeus, unicolor, pullo velamine tectus:
quo cubat ipse deus membris languore solutis.
Hunc circa passim varias imitantia formas
somnia vana iacent totidem, quot messis aristas,
615silva gerit frondes, eiectas litus harenas.

Quo simul intravit manibusque obstantia virgo
somnia dimovit, vestis fulgore reluxit
sacra domus, tardaque deus gravitate iacentes
vix oculos tollens iterumque iterumque relabens
620summaque percutiens nutanti pectora mento,
excussit tandem sibi se; cubitoque levatus,
quid veniat (cognovit enim), scitatur. At illa:

Somne, quies rerum, placidissime, Somne, deorum,
pax animi, quem cura fugit, qui corpora duris
625fessa ministeriis mulces reparasque labori,
somnia, quae veras aequent imitantia formas,
Herculea Trachine iube sub imagine regis
Alcyonen adeant simulacraque naufraga fingant.
Imperat hoc Iuno.” Postquam mandata peregit,
630Iris abit (neque enim ulterius tolerare soporis
vim poterat), labique ut somnum sensit in artus,
effugit et remeat per quos modo venerat arcus.

At pater e populo natorum mille suorum
excitat artificem simulatoremque figurae
635Morphea: non illic quisquam sollertius alter
exprimit incessus vultumque sonumque loquendi.
Adicit et vestes et consuetissima cuique
verba; sed hic solos homines imitatur, at alter
fit fera, fit volucris, fit longo corpore serpens:
640hunc Icelon superi, mortale Phobetora vulgus
nominat. Est etiam diversae tertius artis
Phantasos: ille in humum saxumque undamque trabemque
quaeque vacant anima, fallaciter omnia transit.
Regibus hi ducibusque suos ostendere vultus
645nocte solent, populos alii plebemque pererrant.
Praeterit hos senior cunctisque e fratribus unum
Morphea, qui peragat Thaumantidos edita, Somnus
eligit: et rursus molli languore solutus
deposuitque caput stratoque recondidit alto.

650Ille volat nullos strepitus facientibus alis
per tenebras intraque morae breve tempus in urbem
pervenit Haemoniam positisque e corpore pennis
in faciem Ceycis abit sumptaque figura
luridus, exanimi similis, sine vestibus ullis,
655coniugis ante torum miserae stetit: uda videtur
barba viri, madidisque gravis fluere unda capillis.

Tum lecto incumbens, fletu super ora profuso,
haec ait: “Agnoscis Ceyca, miserrima coniunx?
An mea mutata est facies? Nunc respice! nosces
660inveniesque tuo pro coniuge coniugis umbram.
Nil opis, Alcyone, nobis tua vota tulerunt:
occidimus! Falso tibi me promittere noli!
Nubilus Aegaeo deprendit in aequore navem
auster et ingenti iactatam flamine solvit,
665oraque nostra, tuum frustra clamantia nomen,
implerunt fluctus. Non haec tibi nuntiat auctor
ambiguus, non ista vagis rumoribus audis:
ipse ego fata tibi praesens mea naufragus edo.
Surge, age, da lacrimas lugubriaque indue nec me
670indeploratum sub inania Tartara mitte.”
Adicit his vocem Morpheus, quam coniugis illa
crederet esse sui: fletus quoque fundere veros
visus erat, gestumque manus Ceycis habebat.

Ingemit Alcyone, lacrimas movet atque lacertos
675per somnum, corpusque petens amplectitur auras
exclamatquemane! quo te rapis? ibimus una!”
Voce sua specieque viri turbata soporem
excutit et primo, si sit, circumspicit, illic,
qui modo visus erat: nam moti voce ministri
680intulerant lumen. Postquam non invenit usquam,
percutit ora manu laniatque a pectore vestes
pectoraque ipsa ferit, nec crines solvere curat:
scindit et altrici, quae luctus causa, roganti
nulla est Alcyone, nulla est!” ait. “Occidit una
685cum Ceyce suo! Solantia tollite verba!
Naufragus interiit! Vidi agnovique manusque
ad discedentem cupiens retinere, tetendi.
Umbra fuit, — sed et umbra tamen manifesta virique
vera mei! Non ille quidem, si quaeris, habebat
690adsuetos vultus, nec quo prius, ore nitebat:
pallentem nudumque et adhuc umente capillo
infelix vidi. Stetit hoc miserabilis ipse
ecce loco!” (et quaerit, vestigia siqua supersint)
Hoc erat, hoc, animo quod divinante timebam,
695et ne me fugeres, ventos sequerere, rogabam.
At certe vellem, quoniam periturus abibas,
me quoque duxisses! Multum fuit utile tecum
ire mihi: neque enim de vitae tempore quicquam
non simul egissem, nec mors discreta fuisset.
700Nunc absens perii, iactor quoque fluctibus absens,
et sine me me pontus habet. Crudelior ipso
sit mihi mens pelago, si vitam ducere nitar
longius et tanto pugnem superesse dolori.
Sed neque pugnabo, nec te, miserande, relinquam
705et tibi nunc saltem veniam comes, inque sepulcro
si non urna, tamen iunget nos littera: si non
ossibus ossa meis, at nomen nomine tangam.”

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (3 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: