previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Plura dolor prohibet, verboque intervenit omni
plangor, et attonito gemitus a corde trahuntur.

710Mane erat, egreditur tectis ad litus et illum
maesta locum repetit, de quo spectarat euntem.
Dumque moratur ibi, dumquehic retinacula solvit,
hoc mihi discedens dedit oscula litoredicit,
dumque notata locis reminiscitur acta fretumque
715prospicit: in liquida, spatio distante, tuetur
nescio quid quasi corpus, aqua. Primoque, quid illud
esset, erat dubium; postquam paulum appulit unda,
et, quamvis aberat, corpus tamen esse liquebat,
qui foret, ignorans, quia naufragus, omine mota est
720et, tamquam ignoto lacrimam daret, “heu! miserinquit
quisquis es, et siqua est coniunx tibi !” Fluctibus actum
fit propius corpus; quod quo magis illa tuetur,
hoc minus et minus est mentis sua, iamque propinquae
admotum terrae, iam quod cognoscere posset,
725cernit: erat coniunx. “Ille est!” exclamat et una
ora, comas, vestem lacerat tendensque trementes
ad Ceyca manussic, o carissime coniunx,
sic ad me, miserande, redis?” ait. Adiacet undis
facta manu moles, quae primas aequoris undas
730frangit et incursus quae praedelassat aquarum.
Insilit huc, mirumque fuit potuisse: volabat
percutiensque levem modo natis aera pennis
stringebat summas ales miserabilis undas.
Dumque volat, maesto similem plenumque querellae
735ora dedere sonum tenui crepitantia rostro.

Ut vero tetigit mutum et sine sanguine corpus,
dilectos artus amplexa recentibus alis
frigida nequiquam duro dedit oscula rostro.
Senserit hoc Ceyx, an vultum motibus undae
740tollere sit visus, populus dubitabat: at ille
senserat, et tandem superis miserantibus, ambo
alite mutantur. Fatis obnoxius isdem
tunc quoque mansit amor, nec coniugiale solutum est
foedus in alitibus: coeunt fiuntque parentes,
745perque dies placidos hiberno tempore septem
incubat Alcyone pendentibus aequore nidis.
Tunc iacet unda maris: ventos custodit et arcet
Aeolus egressu praestatque nepotibus aequor.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (4 total)
  • Cross-references to this page (2):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: