previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Achilles et Cygnus.

Fecerat haec notum Graias cum milite forti
65adventare rates, neque inexspectatus in armis
hostis adest: prohibent aditus litusque tuentur
Troes, et Hectorea primus fataliter hasta,
Protesilae, cadis, commissaque proelia magno
stant Danais, fortisque animae nece cognitus Hector.
70Nec Phryges exiguo, quid Achaica dextera possit
sanguine senserunt. Et iam Sigea rubebant
litora, iam leto proles Neptunia Cygnus
mille viros dederat, iam curru instabat Achilles
totaque Peliacae sternebat cuspidis ictu
75agmina, perque acies aut Cygnum aut Hectora quaerens
congreditur Cygno (decimum dilatus in annum
Hector erat): tum colla iugo canentia pressos
exhortatus equos currum direxit in hostem
concutiensque suis vibrantia tela lacertis
80quisquis es, o iuvenisdixitsolamen habeto
mortis, ab Haemonio quod sis iugulatus Achille.”

Hactenus Aeacides; vocem gravis hasta secuta est.
Sed quamquam certa nullus fuit error in hasta,
nil tamen emissi profecit acumine ferri
85utque hebeti pectus tantummodo contudit ictu.

Nate dea, nam te fama praenovimus,” inquit
illequid a nobis vulnus miraris abesse?”
(mirabatur enim) “non haec, quam cernis, equinis
fulva iubis cassis neque onus cava parma sinistrae
90auxilio mihi sunt: decor est quaesitus ab istis.
Mars quoque ob hoc capere arma solet! Removebitur omne
tegminis officium, tamen indestrictus abibo.
Est aliquid non esse satum Nereide, sed qui
Nereaque et natas et totum temperat aequor.”

95Dixit et haesurum clipei curvamine telum
misit in Aeaciden, quod et aes et proxima rupit
terga novena boum, decimo tamen orbe moratum est.
Excutit hoc heros rursusque trementia forti
tela manu torsit: rursus sine vulnere corpus
100sincerumque fuit! Nec tertia cuspis apertum
et se praebentem valuit destringere Cygnum.
Haud secus exarsit, quam circo taurus aperto,
cum sua terribili petit inritamina cornu,
poeniceas vestes, elusaque vulnera sentit.
105Num tamen exciderit ferrum, considerat hastae:
haerebat ligno. “Manus est mea debilis ergo,
quasqueaitante habuit vires, effudit in uno?
Nam certe valuit, vel cum Lyrnesia primus
moenia deieci, vel cum Tenedonque suoque
110Eetioneas inplevi sanguine Thebas,
vel cum purpureus populari caede Caicus
fluxit opusque meae bis sensit Telephus hastae.
Hic quoque tot caesis, quorum per litus acervos
et feci et video, valuit mea dextra valetque.”

115Dixit et, ante actis veluti male crederet, hastam
misit in adversum Lycia de plebe Menoeten
loricamque simul subiectaque pectora rupit.
Quo plangente gravem moribundo pectore terram
extrahit illud idem calido de vulnere telum
120atque ait: “Haec manus est, haec, qua modo vicimus, hasta:
utar in hoc isdem; sit in hoc, precor, exitus idem!”

Sic fatus Cygnum repetit, nec fraxinus errat
inque umero sonuit non evitata sinistro,
inde velut muro solidaque a caute repulsa est;
125qua tamen ictus erat, signatum sanguine Cygnum
viderat et frustra fuerat gavisus Achilles:
vulnus erat nullum, sanguis fuit ille Menoetae!
Tum vero praeceps curru fremebundus ab alto
desilit et nitido securum comminus hostem
130ense petens parmam gladio galeamque cavari
cernit et in duro laedi quoque corpore ferrum!

Haud tulit ulterius, clipeoque adversa reducto
ter quater ora viri, capulo cava tempora pulsat
cedentique sequens instat turbatque ruitque
135attonitoque negat requiem: pavor occupat illum,
ante oculosque natant tenebrae, retroque ferenti
aversos passus medio lapis obstitit arvo.
Quem super inpulsum resupino corpore Cygnum
vi multa vertit terraeque adflixit Achilles.
140Tum clipeo genibusque premens praecordia duris
vincla trahit galeae: quae presso subdita mento
elidunt fauces et respiramen utrumque
eripiunt animae. Victum spoliare parabat:
arma relicta videt; corpus deus aequoris albam
145contulit in volucrem, cuius modo nomen habebat.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (3 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: