previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Centaurorum et Lapitharum pugna.

210Duxerat Hippodamen audaci Ixione natus,
nubigenasque feros positis ex ordine mensis
arboribus tecto discumbere iusserat antro.
Haemonii proceres aderant, aderamus et ipsi,
festaque confusa resonabat regia turba.
215Ecce canunt Hymenaeon, et ignibus atria fumant,
cinctaque adest virgo matrum nuruumque caterva;
praesignis facie. Felicem diximus illa
coniuge Pirithoum: quod paene fefellimus omen.

Nam tibi, saevorum saevissime Centaurorum,
220Euryte, quam vino pectus, tam virgine visa
ardet, et ebrietas geminata libidine regnat.
Protinus eversae turbant convivia mensae,
raptaturque comis per vim nova nupta prehensis.
Eurytus Hippodamen, alii, quam quisque probabant,
225aut poterant, rapiunt, captaeque erat urbis imago.
Femineo clamore sonat domus: ocius omnes
surgimus, et primusquae te vecordia,” Theseus
Euryte, pulsatait, “qui me vivente lacessas
Pirithoum violesque duos ignarus in uno?”
230neve ea magnanimus frustra memoraverit heros,
submovet instantes raptamque furentibus aufert.
Ille nihil contra (neque enim defendere verbis
talia facta potest), sed vindicis ora protervis
insequitur manibus generosaque pectora pulsat.

235Forte fuit iuxta signis exstantibus asper
antiquus crater; quem vastum vastior ipso
sustulit Aegides adversaque misit in ora.
Sanguinis ille globos pariter cerebrumque merumque
vulnere et ore vomens madida resupinus harena
240calcitrat. Ardescunt germani caede bimembres
certatimque omnes uno orearma, armaloquuntur.
Vina dabant animos, et prima pocula pugna
missa volant fragilesque cadi curvique lebetes,
res epulis quondam, tum bello et caedibus aptae.

245Primus Ophionides Amycus penetralia donis
haud timuit spoliare suis et primus ab aede
lampadibus densum rapuit funale coruscis,
elatumque alte, veluti qui candida tauri
rumpere sacrifica molitur colla securi,
250inlisit fronti Lapithae Celadontis et ossa
non cognoscendo confusa relinquit in ore.
Exsiluere oculi, disiectisque ossibus oris
acta retro naris medioque est fixa palato.
Hunc pede convulso mensae Pellaeus acernae
255stravit humi Pelates deiecto in pectora mento,
cumque atro mixtos sputantem sanguine dentes
vulnere Tartareas geminato mittit ad umbras.

Proximus ut steterat, spectans altaria vultu
fumida terribilicur nonaitutimur istis?”
260cumque suis Gryneus inmanem sustulit aram
ignibus et medium Lapitharum iecit in agmen
depressitque duos, Brotean et Orion: Orio
mater erat Mycale, quam deduxisse canendo
saepe reluctantis constabat cornua lunae.

265Non inpune feres, teli modo copia detur!”
dixerat Exadius telique habet instar, in alta
quae fuerant pinu votivi cornua cervi.
Figitur hinc duplici Gryneus in lumina ramo
eruiturque oculos, quorum pars cornibus haeret,
270pars fluit in barbam concretaque sanguine pendet.

Ecce rapit mediis flagrantem Rhoetus ab aris
pruniceum torrem dextraque a parte Charaxi
tempora perstringit fulvo protecta capillo.
Correpti rapida, veluti seges arida, flamma
275arserunt crines, et vulnere sanguis inustus
terribilem stridore sonum dedit, ut dare ferrum
igne rubens plerumque solet, quod forcipe curva
cum faber eduxit, lacubus demittit: at illud
stridet et in tepida submersum sibilat unda.
280Saucius hirsutis avidum de crinibus ignem
excutit inque umeros limen tellure revulsum
tollit, onus plaustri, quod ne permittat in hostem,
ipsa facit gravitas: socium quoque saxea moles
oppressit spatio stantem propiore Cometen.
285Gaudia nec retinet Rhoetus: “Sic, conprecor,” inquit
cetera sit fortis castrorum turba tuorum!”
semicremoque novat repetitum stipite vulnus,
terque quaterque gravi iuncturas verticis ictu
rupit, et in liquido sederunt ossa cerebro.

290Victor ad Euagrum Corythumque Dryantaque transit;
e quibus ut prima tectus lanugine malas
procubuit Corythus, “puero quae gloria fuso
parta tibi est?” Euagrus ait, nec dicere Rhoetus
plura sinit rutilasque ferox in aperta loquentis
295condidit ora viri perque os in pectora flammas.
Te quoque, saeve Drya, circum caput igne rotato
insequitur; sed non in te quoque constitit idem
exitus: adsiduae successu caedis ovantem,
qua iuncta est umero cervix, sude figis obusta.
300Ingemuit duroque sudem vix osse revellit
Rhoetus et ipse suo madefactus sanguine fugit.

Fugit et Orneus Lycabasque et saucius armo
dexteriore Medon et cum Pisenore Thaumas,
quique pedum nuper certamine vicerat omnes
305Mermeros (accepto tum vulnere tardius ibat!),
et Pholus et Melaneus et Abas praedator aprorum,
quique suis frustra bellum dissuaserat augur,
Astylos: ille etiam metuenti vulnera Nesso
ne fuge! ad Herculeosinquitservaberis arcus.”
310At non Eurynomus Lycidasque et Areos et Imbreus
effugere necem: quos omnes dextra Dryantis
perculit adversos. Adversum tu quoque, quamvis
terga fugae dederas, vulnus, Crenaee, tulisti;
nam grave respiciens inter duo lumina ferrum,
315qua naris fronti committitur, accipis, imae.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: