previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

In tanto fremitu cunctis sine fine iacebat
sopitus venis et inexperrectus Aphidas
languentique manu carchesia mixta tenebat,
fusus in Ossaeae villosis pellibus ursae.
320Quem procul ut vidit frustra nulla arma moventem,
inserit amento digitosmiscendaque dixit
cum Styge vina bibes!” Phorbas; nec plura moratus
in iuvenem torsit iaculum, ferrataque collo
fraxinus, ut casu iacuit resupinus, adacta est.
325Mors caruit sensu, plenoque e gutture fluxit
inque toros inque ipsa niger carchesia sanguis.

Vidi ego Petraeum conantem tollere terra
glandiferam quercum; quam dum conplexibus ambit
et quatit huc illuc labefactaque robora iactat,
330lancea Pirithoi costis inmissa Petraei
pectora cum duro luctantia robore fixit.
Pirithoi cecidisse Lycum virtute ferebant,
Pirithoi virtute Chromin. Sed uterque minorem
victori titulum quam Dictys Helopsque dederunt:
335fixus Helops iaculo, quod pervia tempora fecit
et missum a dextra laevam penetravit ad aurem;
Dictys, ab ancipiti delapsus acumine montis,
dum fugit instantem trepidans Ixione natum,
decidit in praeceps et pondere corporis ornum
340ingentem fregit suaque induit ilia fractae.

Victor adest Aphareus saxumque e monte revulsum
mittere conatur: mittentem stipite querno
occupat Aegides cubitique ingentia frangit
ossa; nec ulterius dare corpus inutile leto
345aut vacat aut curat tergoque Bienoris alti
insilit haud solito quemquam portare nisi ipsum,
opposuitque genu costis prensamque sinistra
caesariem retinens vultum minitantiaque ora
robore nodoso praeduraque tempora fregit:
350robore Nedymnum iaculatoremque Lycopen
sternit et inmissa protectum pectora barba
Hippason et summis exstantem Riphea silvis
Thereaque, Haemoniis qui prensos montibus ursos
ferre domum vivos indignantesque solebat.

355Haud tulit utentem pugnae successibus ultra
Thesea Demoleon: solido divellere dumo
annosam pinum magno molimine temptat;
quod quia non potuit, praefractam misit in hostem.
Sed procul a telo Theseus veniente recessit
360Pallados admonitu: credi sic ipse volebat.
Non tamen arbor iners cecidit; nam Crantoris alti
abscidit iugulo pectusque umerumque sinistrum.
Armiger ille tui fuerat genitoris, Achille,
quem Dolopum rector, bello superatus, Amyntor
365Aeacidae dederat pacis pignusque fidemque.

Hunc procul ut foedo disiectum vulnere Peleus
vidit, “at inferias, iuvenum gratissime Crantor,
accipeait, validoque in Demoleonta lacerto
fraxineam misit, mentis quoque viribus, hastam.
370Quae laterum cratem praerupit et ossibus haerens
intremuit. Trahit ille manu sine cuspide lignum
(id quoque vix sequitur), cuspis pulmone retenta est.
Ipse dolor vires animo dabat: aeger in hostem
erigitur pedibusque virum proculcat equinis.
375Excipit ille ictus galea clipeoque sonanti
defensatque umeros praetentaque sustinet arma
perque armos uno duo pectora perforat ictu.

Ante tamen leto dederat Phlegraeon et Hylen
eminus, Iphinoum conlato Marte Claninque;
380additur his Dorylas, qui tempora tecta gerebat
pelle lupi saevique vicem praestantia teli
cornua vara boum multo rubefacta cruore.
Huic ego (nam vires animus dabat) “adspice,” dixi,
quantum concedant nostro tua cornua ferro!”
385et iaculum torsi; quod cum vitare nequiret,
opposuit dextram passurae vulnera fronti:
adfixa est cum fronte manus. Fit clamor, at illum
haerentem Peleus et acerbo vulnere victum
(stabat enim propior) mediam ferit ense sub alvum.
390Prosiluit terraque ferox sua viscera traxit
tractaque calcavit calcataque rupit et illis
crura quoque inpediit et inani concidit alvo.

Nec te pugnantem tua, Cyllare, forma redemit,
si modo naturae formam concedimus illi:
395barba erat incipiens, barbae color aureus, aurea
ex umeris medios coma dependebat in armos.
Gratus in ore vigor; cervix umerique manusque
pectoraque artificum laudatis proxima signis,
et quacumque vir est; nec equi mendosa sub illo
400deteriorque viro facies: da colla caputque,
Castore dignus erit; sic tergum sessile, sic sunt
pectora celsa toris. Totus pice nigrior atra;
candida cauda tamen, color est quoque cruribus albus.

Multae illum petiere sua de gente, sed una
405abstulit Hylonome, qua nulla decentior inter
semiferos altis habitavit femina silvis.
Haec et blanditiis et amando et amare fatendo
Cyllaron una tenet; cultus quoque, quantus in illis
esse potest membris, ut sit coma pectine levis,
410ut modo rore maris, modo se violave rosave
inplicet, interdum candentia lilia gestet,
bisque die lapsis Pagasaeae vertice silvae
fontibus ora lavet, bis flumine corpora tingat,
nec nisi quae deceant electarumque ferarum
415aut umero aut lateri praetendat vellera laevo.
Par amor est illis: errant in montibus una,
antra simul subeunt; et tum Lapitheia tecta
intrarant pariter, pariter fera bella gerebant.
Auctor in incerto est: iaculum de parte sinistra
420venit et inferius qua collo pectora subsunt,
Cyllare, te fixit; parvo cor vulnere laesum
corpore cum toto post tela educta refrixit.

Protinus Hylonome morientes excipit artus
inpositaque manu vulnus fovet oraque ad ora
425admovet atque animae fugienti obsistere temptat.
Ut videt exstinctum, dictis, quae clamor ad aures
arcuit ire meas, telo, quod inhaeserat illi,
incubuit moriensque suum conplexa maritum est.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (3 total)
  • Cross-references to this page (1):
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), HASTA
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: